Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Secundo probat unitatem Dei ex parte voluntatis infinite rectae. Primo, haec diligit omne diligibile quantum meretur ; ergo voluntas unius Dei diligeret alterum infinite, sed magis tenetur se diligere quam aliud, cujus non est pars nec effectus. Secundo, si unus utitur alio, inordinate facit si fruitur eo ; ergo Beatus in duobus, quorum neuter dependet ab alio, et altero destructo, non minus esset Beatus.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Voluntas infinita est recta; ergo diligit quodlibet diligibile quantum est diligibile. Si igitur B est alius Deus, est diligibilis in infinitum, cum sit bonum infinitum et infinite a voluntate potente sic diligere: ergo voluntas A diligit B infinite, sed hoc est impossibile, quia A naturaliter plus diligit se quam B. Probatio, quodlibet enim naturaliter plus diligit esse suum quam esse alterius, cujus nihil est ut pars vel effectus: A autem nihil est ipsius B, nec ut pars nec ut effectus, ergo plus diligit A se naturaliter quam ipsum B. Sed voluntas libera quando est recta, conformatur voluntati naturali, alioquin voluntas naturalis non esset semper recta: ergo A si habet voluntatem liberam rectam, actu elicito plus diligit se quam B; ergo non B infinite.
(b) Secundo sic de voluntate. Aut A fruitur B, aut utitur: si utitur eo, ergo A habet voluntatem inordinatam; si fruitur B et fruitur A, ergo A est Beatus in duobus objectis, quorum neutrum dependet ab alio, quia sicut A est Beatus in se, sic et in B ; sed consequens est impossibile, quia nihil potest esse Beatum actu in duobus objectis beatiflcantibus totalibus. Probatio, quia utroque eorum destructo, nihilominus esset Beatus, ergo in neutro est beatus ; videtur etiam rationabile quod quietatum in uno objecto adaequato, non possit in objecto alio quietari.