IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Secunda ratio habet etiam majorem falsam, etc. Oppositum majoris probat, quia fundatur proportionalitas, quae est similitudo duarum proportionum in ipsis, quae relationes sunt secundum Euclidem quinto Geometriae ; et sicut quid dicitur de omnibus generibus, et ens, ita et unum; ergo relationes primi generis, quae fundantur in unitate et numero, etiam inveniuntur in genere relationum, et sic de identitate et aequalitate, suo modo: sic relatio quae distinguitur realiter a suo fundamento, est ens finitum creatum, ergo productum a Deo, ergo dependens, sic etiam est dependens a causis proximis in suo esse, per modum effectus, ergo dicit relationem effectus.
Item inhaerent relationes subjecto per modum accidentis, et constituunt subjectum et fundamentum suo modo, sicut formae aliae ; ergo dicunt rationem causae et causati, quae sunt denominationes relativae, et posteriores sua entitate. Item distinguuntur constitutum realiter ab alio, ut patrem a filio, dicunt etiam oppositionem ad invicem. Si ergo character esset relatio, nihil obstaret, quin fundaret relationem similitudinis, quatenus haec vagatur per omnia praedicamenta, distinguatur realiter, vel non distinguatur, parum refert, quia quocumque modo sumatur, esset posterior, sicut proprietas posterior est natura suo subjecto, et inhaerentia ipsa relatione, sine distinctione reali utriusque, manente solo formali, vel rationis, ut volueris.
Fundaret etiam relationem signi, eo modo quo Augustinus definivit signum respective ad intellectum, ex cujus cognitione posset quis devenire in cognitionem fundamenti, ut prioris; esset etiam signum rememorativum actus praeteriti, ut si quis videret paternitatem in suo fundamento, recordaretur generationis praeteritae.
Sed objicies contra haec, quod relatio cognoscitur per sua extrema; ergo non extrema per ipsam, et consequenter nequit fundare relationem signi per modum etiam posterioris ad prius, cum non sit ratio cognoscendi prius, neque per se, neque per suam speciem cognoscibilis sit ; ergo haec doctrina non est realis aut fundata. Respondetur illud principium esse Philosophi, et verum esse respective ad nos, quoad primam cognitionem, quae fit virtute alicujus objecti motivi; non sequitur tamen quoad cognitionem ex objecto terminativo, tanquam ex ratione cognita, quia relatio, ut cognita potest esse ratio cognoscendi suum fundamentum et terminum, cognitione magis distincta, quam fuerit prior. Sic ex cognitione causalitatis et dependentiae, quae sunt relationes, cognoscimus Deum ex creatura, et per inquisitionem, tam Physicam quam Metaphysicam cognoscimus ejus omnipotentiam, et eum esse primum motorem, quod alias non cognosceremus via naturali, per solam cognitionem entis creati sub ratione absoluta. Sic etiam relatio ut cognita, est ratio cognoscendi ordinem et dispositionem universi et totius naturae inter se. Et si loquamur de cognitione causae per effectum, illa etiam a posteriori non est ex absoluta cognitione effectus sub ratione entis, nisi cognoscatur ordo et respectus ejus ad causam, a qua fit, quia effectus, saltem aequivocus, non includit virtualiter, formaliter aut eminenter suam causam in esse, aut cognosci hoc modo. Hinc etiam ubi nullus est respectus, necessarium est, ut intellectus negotietur, et formet respectum rationis, quales sunt intentiones logicales tanquam rationes intelligendi substrata, quo spectant impositiones vocum et signorum ad placitum.
Respondetur secundo, illud principium verificari propriissime, spectando naturam rei de relatione extrinsecus adveniente, quae sicut in esse causatur ab extremis, ita etiam in cognosci, quoad primam sui apprehensionem; quae ratio non currit in relatione extrinsecus adveniente, quae ab extremis non causatur, ideoque motus et figura, quae sunt relationes, cadunt sub sensum tanquam sensibilia communia, et probabilius est eas habere species proprias, quamvis supponant motionem sensibilis proprii. Quamvis ergo relatio extrinsecus adveniens non intelligatur, non cointellectis extremis, non tamen necessario per extrema intelligitur, et sic nihil obstat, quin primo etiam movere possit intellectum ad cognitionem extremorum.
Respondetur praeterea tertio, illud principium Philosophi intelligi respective ad cognitionem nostram, pro hoc statu, quam ipse existimavit esse ex natura intellectus nostri et potentiae, cum dependentia a sensibus, ac proinde nullum statuit objectum motivum intellectus nostri, nisi quidditatem rei sensibilis, nec intellectus Angelici forte, nisi propriam essentiam. E contra Doctor noster in 1. dist. , 3. quaest. 3. statuit objectum motivum intellectus creati esse ex natura potentiae, omne ens finitum vel absolutum, vel respectivum, quod non est ad Deum, ut ad terminum, quod nunc suppono ; hoc ergo dato, principium illud Philosophi non currit, nisi pro cognitione hujus status. Character autem est objectum motivum, et signum rememorativum, tenendo hoc ipsi convenire ex natura rei respectu intellectus abstracti, quia est aliquid supernaturale et spirituale, ac proinde ratio illa, aut objectio non concludit respectu ejus, nisi in ordine ad statum praesentem, qui non extenditur ad cognitionem rei spiritualis in se, et supernaturalis nisi per fidem, quae tantum docet esse aliquid impressum in anima per modum effectus indelebilis; quid autem sit, non exponit, ex quo patet ad objectionem.
Subjicit praeterea Doctor hanc relationem signi in charactere non esse realem, sed ad placitum, maxime respectu Sacramenti praeteriti, a quo tantum moraliter, et non physice causatur ; haec autem potest esse non solum in relatione reali, sed etiam in aliquo non reali. Perinde subjungit de relatione configurationis seu obligationis, quia haec obligatio potest sequi etiam ad votum, homagium, promissionem, praeceptum, contractum, et hujusmodi, quibus praemissis manet persona obligata, quamvis post actum non sit aliqua forma absoluta permanens.
Est ergo haec relatio rationis, vel ut alii vocant moralis, et instare ad haec omnia licet in ipso Sacramento, quod dicit relationem signi et configurationis externae, et obligationis ad Christum, et legem, cujus est professio et distinctivum membri visibilis in Ecclesia militante, quia non judicat, aut cognoscit membrum a non membro per signa interna ; haec autem omnia perinde dicuntur de Sacramento in Scriptura et Patribus, ac de charactere, quamvis solum dicant relationem rationis in Sacramento ; ergo in charactere idem dicunt, ac proinde recte fundari possunt in relatione reali.
Postea subdit responsionem ad illud, quod infertur, nempe, si una relatio fundaret aliam, daretur processus in infinitum. Respondet negando sequelam: de hoc vide ipsum in 2. dist. 2. quaest. 4. et 5. ubi statuit hanc regulam : quoties fundamentum nequit esse sine termino, ad quem dicit respectum, tunc respectum non distingui realiter a fundamento, quia haec dependentia arguit respectum, sine quo nequit esse ex dependentia fundamenlali ad terminum esse eumdem sibi realiter, ut est creaturae ad Deum, totius per se ad partes, relationis ad subjectum, correlationis ad aliam correlationem propter simultatem. Procedendo ergo secundum eumdem ordinem ejusdem relationis in specie, verbi gratia, similitudinis ad correlativam sibi, non distinguitur realiter ab ipsa: si vero est ad aliam similitudinem, a qua non dependet secundum hanc simultatem, est diversa realiter, et status est in tertia similitudine ex ratione praemissa.
Et si dicatur gratis hoc dici, respondeatur ex quo capite colligi possit identitas respectus realis ad suum fundamentum, nisi ex illo principio jam praemisso, nempe ratione dependentiae, nam si haec dependentia ex sententia aliorum probat identitatem essentialem, a fortiori probat identitatem realem. Ratic autem quam assignat hic Doctor, est ad hominem, retorquendo argumentum ex communi sententia, et secundum paritatem, ut ostendit consequentiam illam non excludere ; principium autem ex quo sequitur, est per se notum, nempe in dependentia per se non dari processum.
(b) Tertia etiam ratio non valet, etc. Haec ratio est, quod relatio non potest esse potestas activa vel passiva, cujus contrarium competit characteri ; ergo non est relatio, etc. Respondet Doctor hanc rationem aequivocare vel continere propositionem falsam ; aequivocal, si sumat potestatem nunc in sensu morali, nunc in sensu physico, verbi gratia, in majore sumendo potestatem pro principio agendi physico, ut appellat relationem; in minori ut determinat characterem in sensu morali. Si autem physice sumat potestatem. quae dicitur simpliciter potestas respective ad moralem, quae secundum quid est talis. Minor est falsa, ut manifeste patet in littera: nullum enim actum potest physice exercere active, aut passive quin eumdem possit non baptizatus exercere physice, ut patet exemplis, quae adducit. Si autem loquatur de potestate ministeriali et morali, major est falsa, ut clare probatur ex textu, instando ad hominem in ordine Episcopatus, qui non est diversus a Presbytera tu, ex opinione D. Thomae in 4. d. 24. a. 3. q. 22. Item instat de potestate judicis, filii, nepotis, in ordine ad actus competentes, ac tandem declarat propositum in charactere sacramentali.