REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum sapientia, scientia, intellectus, consilium, sint habitus intellectuales ?
Alens. 3. part. quaest. 40. mem. I. D. Thoro. 1. 2. q. 68. art 4. et 2. 2. quaest. 8. art. 6. et quaest. 55. art. I. et hic quaest. I. art. I. Richard. art. I. quaest . I. D. Bonav. ibidem. Azor. tom . I. lib . 3. cap . 29. quaest. 5.
Quaeritur, an dona omnia, scilicet sapientia, scientia, et intellectus, et consilium, sint habitus intellectuales ? Ad hoc patet ex dictis. Sapientia non est intellectualis, ut ibi numeratur, ut communiter traditur in Scriptura, sed cum habetur charitas ; unde intellectus, scientia et consilium sunt habitus intellectuales, ut hic sumuntur. Intellectus est circa prima credibilium ; scientia respectu omnium credibilium, et est explicita cognitio. Unde intellectus et scientia dicuntur fides implicita et explicita, et consequuntur se invicem tam in via quam in patria. In via dicitur aliquis habere intellectum, qui assentit articulis ; scientiam vero, quae scit articulos defendere in patria. Intellectus dicitur visio divinae essentiae, scientia cognitio articulorum in Verbo. Ideo intellectus et scientia est unus habitus perfectus divinae cognitionis primi credibilis et expressivi aliorum. Unde sapientia est charitas, consilium est prudentia, intellectus et scientia sunt unus habitus respectu primi credibilis, et aliorum credibilium inclusorum, sicut in acquisitis, intellectus est principiorum, scientia conclusionum.
Contra, in actibus acquisitis scientia et intellectus sunt diversi habitus ; ergo et scientia infusa, et intellectus ; dico quod verum est antecedens, ut patet 6. Ethic. Consequentia tamen non valet, quia intellectus et scientia credibilium habitus sunt excedentes facultatem naturalem, quae sunt in cognitione primi credibilis. Et licet scientia et intellectus acquisiti sint diversi, quia inclinant ad diversa evidentia per habitum intellectus et scientiae in patria, non video alia credibilia, nisi in Deo ; ideo idem habitus est ibi, quia non aliam evidentiam habeo quam evidentiam essentiae divinae.
Reliqua hujus tertii libri vide in scripto Oxoniensi.