Glossa. Postquam dominus redarguit Scribarum avaritiam qui domos viduarum devorabant, commendat viduae eleemosynam; unde dicitur respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium divites. Beda. Quia sermone Graeco phylattin, servare dicitur, et Gaza lingua persica divitiae vocantur, gazophylacium locus appellari solet quo divitiae servantur. Erat autem arca foramen habens desuper posita iuxta altare ad dexteram ingredientibus domum domini, in quam mittebant sacerdotes, qui custodiebant hostias, omnem pecuniam quae deferebatur ad templum domini.
Dominus autem, sicut operantes in domo sua discutit, ita et dona ferentes respicit; et quem dignum viderit, laudat; quem reprobum, damnat; unde sequitur vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo. Cyrillus.
Duos obolos offerebat, quos cum sudoribus ad diurnum victum acquisierat; vel quae quotidie per aliena poscit suffragia, deo donat, ostendens ei suam paupertatem fructiferam. Vincit igitur alios, et iusta censura coronatur a deo; unde sequitur et ait illis: vere dico vobis, quia vidua haec pauper plusquam omnes misit. Beda.
Acceptabile enim est deo quicquid bono animo obtulerimus, qui cor, et non substantiam pensat, nec perpendit quantum in eius sacrificio, sed ex quanto proferatur; unde sequitur nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera dei; haec autem ex eo quod illi deest, omnem victum quem habuit misit. Chrysostomus.
Non enim paucitatem oblati, sed copiam affectus intuitus est deus. Non est eleemosyna ex pluribus pauca impendere; sed illud viduae, quae totam sibi evacuavit substantiam. Quod si nequis tantum offerre sicut et vidua, offer saltem totum superfluum.
Beda. Mystice autem divites qui in gazophylacium munera mittebant, significant Iudaeos de iustitia legis elatos; vidua pauper ecclesiae simplicitatem; quae paupercula vocatur, quia vel superbiae spiritum, vel peccata tamquam mundi divitias abiecit; vidua vero, quia vir eius pro ea mortem pertulit. Haec in gazophylacium duo aera minuta mittit, quia in conspectu dei, apud quem nostri operis oblationes conservantur, munera sua defert, sive dilectionem dei et proximi, sive fidei et orationis: quae cunctis superborum Iudaeorum operibus praestant: ex abundanti enim in munera dei immittunt Iudaei, qui de iustitia sua praesumunt: ecclesia autem omnem victum suum mittit, quia omne quod vivit, dei esse muneris intelligit. Theophylactus.
Vel vidua potest intelligi quaelibet anima, orbata, quasi primo viro, pristina lege, et non digna copula verbi dei; quae loco arrhae offert deo fidem et conscientiam bonam; et ideo plus videtur offerre divitibus in sermone, et superfluentibus moralibus gentilium virtutibus.