Quis ascendet? quasi dicat, magnus est, et quomodo accedetur ad eum? Eccl. 2: quis est homo qui possit sequi regem factorem suum; et ideo docet modum perveniendi: unde circa hoc duo facit.
Primo ponit quaestionem. Secundo responsionem, ibi, innocens manibus. In quaestione quaerit duo: scilicet de via seu motu, quis ascendet. Et de termino, aut quis stabit. Mons signat hic altitudinem divinae justitiae sive majestatis: psalm. 35: justitia tua sicut montes dei. Mons ergo est altitudo divinae majestatis, vel sublimitas christi, qui mons dicitur; isa. 2: erit in novissimis diebus praeparatus mons domus domini in vertice montium, et elevabitur etc.. Quis ergo ascendet tantum quod deveniat ad christum et deum? sancti viri qui disponunt ascensiones in corde suo ascendent, ut dicit Psalmista. Item: quis poterit stare ibi, ubi ipse est qui est locus sanctus, locus gloriae? Hier. 17: locus sanctificationis nostrae expectatio Israel: Exod. 3: locus in quo stas terra sancta est: quasi dicat: quis stabilietur ibi? sed alibi dicit Psal. 121, quod sic, stantes erant pedes nostri in atriis tuis hierusalem. Unde consequenter ponitur responsio.