LIBER QUINTUS.
1079
INDEX CAPITUM. [Hebrew Text]
1079B Ad aliud contra gentilium Deos argumentum transit Arnobius, illudque petit ex historiis: quas quum ethnici usu quotidiano retinerent festisque celebrarent annuis, eas profecto verissimas esse arbitrabantur. Prima est Numae Pompilii, qui a Jove Elicio dolis et artibus decepto fulminis procurationem impetrasse perhibetur. Cap. 1, 2.
Ex omnibus autem hujus historiae circumstantiis manifestum facit auctor, nihil fingi posse a veritate et divinitate magis alienum. Cap. 3, 4.
Secunda Acdestis et Attidis historia est, quae turpissimis 1079C Jovis, Matris Deum, Nanae et Iae flagitiis, ignominiosa Attidis castratione illiusque et Iae morte aliisque illi adjunctis famosissima fuisse comperitur. Cap. 5, 6, 7.
Contra illam igitur Arnobius haud aliter ac contra alias argumentatur. Urget ethnicos, eorumque ridet insaniam. Cap. 8, 9.
Alia excutit in eadem historia ineptiarum plenissima. Cap. 10, 11.
Eam tamem ostendit ab ethnicis non posse falsitatis coargui; quae scilicet ab antiquissimis illorum scriptoribus 1079D tradita fuerit et ab ipsis ethnicis annuo Matris Deum festo celebrari consueverit. Cap. 12, 17.
Plures alias his similes Arnobius exsecranda earum foeditate deterritus se praetermittere declarat. Paucis tamen perstringit Faunam Fatuam sive Bonam Deam virgis caesam, turpem Servii ortum, ac nefanda quae in Omophagiis, Corybantibus, Bacchanalibus, Phrygiis sacris ac mysteriis fieri solebant. Cap. 18, 19.
Horum autem occasione Jovis incestus cum Cerere matre ac Proserpina filia ethnicis exprobrat. Cap. 20, 21.
Quibus expositis scite observat, tot tantaque Jovis narrari 1080B adulteria aliaque flagitia, ut non alia causa natus videatur, nisi ut in eum omnis infamiae colluvies derivaretur. Cap. 22, 23.
Tum deinde alia persequitur sacra, videlicet Thesmophoria, Eleusinia. Cap. 24, 27.
Atque Alimontia; in quibus non minor quam in aliis lascivia ac petulantia. Cap. 28, 29.
His enarratis ab ethnicis postulat, utrum Christiani ad haec sacra agenda omni suppliciorum genere cogi debeant; simulque mirum sibi videri profitetur, illum qui hos esse deos neget vel dubitet, atheum ac sacrilegum 1080C ab ipsis appellari. Denique concludit, hujusmodi deos non christianis eos respuentibus, sed ethnicis tanta illorum crimina praedicantibus infensos esse debuisse. Cap. 29, 30, 31.
Gentilium responsionem exsufflat, qui omnes hasce historias allegorico tantum sensu intelligendas esse contendebant. Cap. 32, 33.
Ejusmodi tergiversationis absurditatem vehementius urget. Cap. 34, 35, 36.
Id adhuc plenius evincit, Summani et Proserpinae, nec non Jovis ac Cereris historiis excussis. 1080D Cap. 37, 38, 39.
Fac tamen, si velis, in historiae cujuslibet descriptione aliud omnino quam verba sonant significari: non minus certe illud ad deorum dedecus et contumeliam redundabit. Cap. 40, 41, 42.
Denique multa in deorum historiis lectitari ostendit Arnobius, quae allegorico sensu explicari nequeant, ex quibus concludit, nefas prorsus esse deos ab gentilibus, si eos revera existere persuasum habebant turpissimis et divina majestate plane indignis vocari nominibus. Cap. 43, 44, 45.