CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Ex quibus operibus innascatur justitia ?
Quia autem contingit aliquando quod injustum faciens nequaquam injustus est ex opere tali secundum speciale justitiae vitium, aliquando autem contingit quod aliquales iniustificationes faciens, continuo injustus est, vel efficitur secundum unamquamque injustitiam specialiter dictam, puta sicut fur, vel moechus, vel latro : oportet nos quaerere secundum quas iniustificationes injustus quis efficitur. Quaeramus igitur, utrum sit committere iniustificationes, vel differat ad faciendum vel non faciendum injustum ?
Etenim si quis commisceatur mulieri sciens hoc quod facit commiscendo bonum vel malum, et sciens cui commiscetur suae vel non suae : sed non commiscetur ei, ita quod principium com- mixtionis sit electio lucri, sed per passionem concupiscentiae commiscetur ei. Talis quidem facit quod injustum est, sed non propter tale injustum continue injustus est : puta qui furatur alii non ut ex furto lucretur, sed propter aliquid aliud, non proprie fur est, quamvis aliquid furatus sit. Furatur enim furioso aliquando gladium ut seipsum non interficiat : et injustum esset si propter hoc furti judicio condemnaretur. Similiter autem neque moechus est qui ex quacumque causa moechatus est. Unde Homerus dicit quod Phoenix persuasus a propria matre commixtus est concubinae patris sui non propter passionem vel lucrum, sed ut concubina abominaretur senem patrem ex concupiscentia juvenis : et sic pater ad dilectionem matris Phoenicis abstractus a concubina rediret. Similiter autem est in commissione omnium illegalium. Qualiter autem non contrapassum se habet ad justum, prius dictum est.
Haec autem quaestio in qua nunc sumus ex doctrina Socratis facilem habet determinationem. Dicit autem Socrates et concesserunt Peripatetici, quod ex formis innatis vel acquisitis finis est phantasia et judicium et appetitus. Cum enim judicium et appetitus non sint nisi per
quamdam similitudinem., ut dicit Boetius, oportet quod habitualis forma causa sit similitudinis ad appetitum finis : et haec sola appetuntur per se quae sicut finis voluntatis appetuntur : caetera autem appetuntur per accidens : per accidens autem infinitum est : et ideo causa habitus esse non potest : propter quod dixit Socrates quod in homine non est quod sit bonus, sed potius in donis deorum : et ideo operationes illae quae secundum formam et finem per se voluntatis non sunt, voluntatem non informant forma habituali permanente, et quae per se ponitur cum qua elicitur operatio : sed est ab his quae accidentaliter concepta sunt et infinita et inordinata sunt : propter quod habitum qui ut natura ordinetur et moveat ad unum, perficere non possunt : nec etiam a tali habitu exire possunt. Propter quod qui illegalia committit quaecumque, injusta quidem committit, omne enim illegale injustum est a privatione legalis justi dictum : sed non continuo injustus est secundum habitum, sed injustus est qui injustitiam committit ex privatione finis justitiae, ut scilicet plus habeat in lucro et minus in damno quod praeter proportionale vocavimus.