CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quantum ad secundam viam, quae sumitur a voluntate infinita; haec ratio clara est. Et quod dicit Doctor ibi, quod quodlibet naturaliter plus diligit esse suum quam esse alterius, cujus nihil est ut pars vel effectus, hoc dicit, quia aliter qui dicunt quod pars naturaliter plus diligit esse totius quam suum esse proprium quod est esse partis, licet Doctor haec improbet in 3. dist. 27. et quod effectus naturaliter plus diligit esse causae quam esse proprium, quod tamen improbat ubi supra ; tamen ad excludendum omnium instantiam dicit Doctor, quod nisi sit pars vel effectus, plus diligit esse suum, sed si essent duo dii, unus non esset pars nec effectus alterius. Item quod dicit ibi : Sed voluntas libera quando est recta conformatur voluntati naturali, videtur contrarium dicere alibi, ut patet in 2. dist. 6. quaest. 2. et 49. quarti, et etiam 50. Imo voluntas recta et libera ad hoc quod sit recta, oportet in multis agere contra suum appetitum naturalem, et velle contrarium naturali inclinationi, ut patet in multis.
Dico, quod aliud est loqui de voluntate recta per essentiam, cujusmodi est sola voluntas Dei, quae est regula omnis rectitudinis creatae, ut patet a Doctore quaest, ult. prolog. et d. 44. primi, et alibi saepe. Et aliud est loqui de voluntate creata, quae ad hoc ut dicatur recta oportet conformari regulae voluntatis divinae sive determinationis divinae, ut patet a Scoto in pluribus locis. Voluntas secundo modo accepta potest agere contra suam inclinationem naturalem, imo et tenetur agere quando voluntas divina sic et sic determinavit, tenetur enim velle mortem quando Deus vult ipsam mori, et tamen inclinatio sua naturalis est totaliter ad oppositum. Sed loquendo de prima voluntate tenetur conformari suae inclinationi naturali, cum utraque sit rectissima, una in esse naturae, scilicet inclinationis naturalis, alia in esse actus libere eliciti, et sic patet ratio Doctoris, quomodo voluntas unius Dei tenetur plus diligere se quam alium Deum, et si non plus diligeret non esset rectissima. Cum ergo teneatur diligere alium Deum amore infinito, et plus se teneatur diligere, sequitur quod dabitur amor major infinito, quod est impossibile.
Ad hanc rationem respondet Magister Alphonsus ubi supra, quod natura perfectissima non plus tenetur diligere se, etc. quia in statu beatifico propter ejus perfectionem, tantum gaudet quilibet Beatus de bono alterius quantum de proprio, et per consequens tantum diligit ipsum.
Sed haec evasio non concludit contra rationem Doctoris, tum quia si unus tantum diligit bonum alterius quantum bonum proprium, hoc erit ut conformetur voluntati divinae sic determinanti. Tum etiam, quia unus Beatus plus diligit bonum suum intensive quam bonum alterius, imo ad hoc tenetur, licet extensive posset plus diligere bonum alterius si in re sit majus, sed hoc requirit prolixiorem expositionem, et ideo differatur usque ad dist. 50. quarti.
Gulielmus vero Occham aliter respondet. Et primo dicit, quod non est notum naturaliter Deum diligere aliquid extra se, sed hoc supra improbatum est.
Aliter respondet, quod non est demonstratum quod unus Deus diligat infinite alium Deum, quia non potest demonstrari quod uterque sit infinitus intensive.
Haec responsio non solvit rationem Doctoris, quia posito quod uterque Deus non sit infinitus, uterque tamen est summe perfectionis possibilis simpliciter, et sic sequeretur quod unus summe teneretur diligere alium, et quia magis tenetur diligere se ipsum ; ergo posset dari dilectio major summa, quod est impossibile.
Ideo aliter respondet quod ista propositio : Quilibet naturaliter tenetur plus diligere se quam alia, est vera si naturaliter diligit se, alia vero libere, Deus autem secundum Philosophos omnia naturaliter diligit.
Dico, quod etiam Philosophi concederent quod libere diligeret se et alia, quia secundum eos, est intelligens et volens, ut probatum est supra, licet cum dilectione libera stet necessitas dilectionis, et quod possit stare, diffuse patebit a Doctore quaest. 16. quolib. Sed dilectio naturalis in proposito non est actus voluntatis libere elicitus, sed est sola inclinatio naturalis, de qua hic Doctor loquitur, et ideo Deus magis inclinatur ad esse suum quam ad esse alterius Dei, et per consequens magis tenetur diligere se actu elicito, et sic stat ratio Doctoris.
Ideo dat etiam aliam responsionem, quod dato quod A libere diligat B adhuc voluntas libera conformatur voluntati naturali, aliter enim voluntas nostra, etc. Sed patet responsio in exponendo rationem Doctoris
(b) Secundo sic de voluntate. Aut A fruitur B, etc. Haec ralio patet ex se et ex supradictis, licet Occham nitatur solvere eam. Et quia solutio est eadem cum solutione ad secundam rationem primae viae, ideo hic pariformiter dicatur contra responsionem Occham, sicut ibi responsum est.