IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum)
Si anima Christi habuit sapientiam parem cum Deo, et si omnia scit, quae Deus. Hic quaeri opus est, cura anima Christi esset sapiens sapientia gratuita, utrum habuerit sapientiam aequalem Deo sive omnium rerum scientiam habuerit vel habeat, id est, utrum omnia sciat, quae Deus scit. Quibusdam placet, quod nec parem cum Deo habeat scientiam nec omnia sciat, quae Deus, quia in nullo creatura aequatur Creatori. Cum igitur anima illa creatura sit, in nullo aequatur Creatori ; ergo nec in sapientia. Non ergo habet aequalem cum Deo sapientiam nec scit omnia, quae Deus. Item, si anima illa aequalem habet cum Deo sapientiam, non ergo Deus in omni bono majorem habet sufficientiam quam ejus creatura. Inducunt etiam auctoritates ad idem probandum. Ait enim Propheta ex persona hominis assumpti: Mirabilis facta est scientia tua ex me, et non potero ad eam. Quod exponens Cassiodorus ait : " Veritas humanae conditionis ostenditur, quia homo assumptus divinae substantiae non potest aequari in scientia, vel in alio. " Apostolus etiam ait: Nemo novit quae sunt Dei, nisi Spiritus Dei, qui solus scrutatur omnia, etiam profunda Dei. His aliisque pluribus rationibus et auctoritatibus nituntur qui animam Christi asserunt, nec parem cum Deo habere scientiam, nec omnia scire, quae Deus, quia si omnia scit, quae Deus ; scit ergo creare mundum, scit etiam creare seipsam.
Responsio quaestionis definitivam continens sententiam.
Quibus respondentes dicimus, animam Christi per sapientiam gratis datam in Verbo Dei, cui unita est, quod etiam perfecte intelligit, omnia scire, quae Deus scit, sed non omnia posse, quae potest Deus, nec ita clare ac perspicue omnia capit, ut Deus et ideo non aequatur Creatori suo in scientia, etsi omnia sciat, quae et ipse ; nec ejus sapientia aequalis est sapientiae Dei, quia illa multo est dignior digniusque et perfectius omnia capit quam illius animae sapientia ; ergo et in scientia majorem habet sufficientiam Deus quam anima illa, quae dignior est omni creatura. Illud vero Apostoli, quod inducunt: Nemo novit quae Dei sunt, nisi Spiritus Dei, qui solus scrutatur omnia, pro nobis facit. Mox enim addit Apostolus : Nos autem Spiritum Dei habemus, ut per Spiritum, quem habebat, Dei profunda se scire ostenderet. Sed anima illa prae omnibus Spiritum
Dei habuit, cui Spiritus non est datus ad mensuram, ut ait Joannes Evangelista. Dona igitur Spiritus sancti sine mensura habuit ; ergo et sapientiam. Omnia ergo scivit anima illa. Si enim quaedam scivit, quaedam non, non sine mensura scientiam habuit ; sed sine mensura scientiam habuit, scit igitur omnia. Fulgentius etiam in sermone quodam multa inducit, quibus asserit, animam illam rerum omnium scientiam habere, utens auctoritate Apostoli dicentis: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Quod etiam ratione potest probari sic : Nihil scit aliquis, quod ejus anima ignorat ; sed Christus secundum omnium concessionem omnia scit: ergo anima ejus omnia scit. Ad id vero quod dicunt: Si omnia scit ; ergo scit creare mundum vel seipsam ; respondemus, quod scientiam habet creandi mundum, sed non potentiam, et creandi animam ; et scit, quomodo Deus seipsam creaverit ; habet ergo scientiam sui creatae, sed non sui creandae, quia non est creanda, sed creata.
Quare Deus non dedit illi animae potentiam omnium, ut scientiam.
Si vero quaeritur, quare Deus non ei dederit potentiam faciendi omnia, ut scientiam; responderi potest, quia naturaliter capax est scientiae ; et ideo id ei congrue datum est sine mensura, cujus ipsa naturaliter capax est. Non est autem ei datum posse facere omnia quae Deus facit, ne omnipotens, et per hoc Deus putaretur. Verumtamen forte nec potentiam faciendi omnia ei Deus praestare potuit, etsi potentiam faciendi aliqua, quae non facere potest. Scit igitur anima Christi omnia, quae Deus, in Verbo Dei, quod liquidius et praesentius omni creaturae contemplatur ut ei unita, in quo etiam Angeli et quae Dei sunt et quae futura sunt cognoscunt.
Quomodo intelligenda sint quaedam verba Ambrosii super Lucam.
Sed si anima illa non habet tantam potentiam, quantam et Deus, nec homo assumptus tantam potentiam, quantam et Deus ; quomodo ergo intelligitur illud Ambrosii super Lucam, ubi Angelus de nascituro Filio Virginis ait: Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur f Non ideo, inquit, erit magnus, quod ante partum Virginis magnus non fuerit, sed quia potentiam, quam Dei Filius naturaliter habet, homo erat ex tempore accepturus, ut una sit persona homo et Deus. Ecce aperte dicit, quod homo erat accepturus ex tempore potentiam, quam habuit Dei Filius naturaliter. Sed si homo accepturus erat illam potentiam ; ergo vel persona, vel natura hominis. Sed persona non, quia semper habuit et habet; ergo natura. Si natura ; ergo anima. Nam de carne constat, quod accipere non posset. Ad quod dicimus, illud esse accipiendum de persona, sed non inquantum est Dei, imo inquantum est hominis persona. Una est enim persona Dei et hominis, Filii Dei et filii hominis, quae, inquantum est Dei persona, semper et naturaliter omnipotentiam habuit, sed inquantum est hominis, non semper fuit. Illa ergo persona, quae semper fuerat Dei, futura erat hominis persona ; et secundum hoc, quod futura erat hominis persona, acceptura erat ex tempore potentiam, quam naturaliter et semper habuerat, inquantum Dei persona. Secundum hanc distinctionem illud et similia sane accipi possunt. Quae distinctio in pluribus quaestionum articulis est necessaria adversus quorumdam perplexam verbositatem. Sed cum de rebus constat, in verbis frustra habetur controversia.
(Finis textus Magistri.)