De morte christi.
Cum autem in christo conveniant in unam personam tres substantiae, scilicet corpus, anima, et divinitas verbi, quarum duae, scilicet anima et corpus, unitae sunt in unam naturam, in morte quidem christi separata est unio corporis et animae. Aliter enim corpus vere mortuum non fuisset: mors enim corporis nihil est aliud quam separatio animae ab ipso. Neutrum tamen separatum est a dei verbo quantum ad unionem personae. Ex unione autem animae et corporis resultat humanitas: unde separata anima a corpore christi per mortem, in triduo mortis homo dici non potuit. Dictum est autem supra quod propter unionem in persona humanae naturae ad dei verbum, quidquid dicitur de homine christo, potest et convenienter de dei filio praedicari. Unde cum in morte manserit unio personalis filii dei tam ad animam quam ad corpus christi, quidquid de utroque eorum dicitur, poterat de dei filio praedicari. Unde et in symbolo dicitur de filio dei, quod sepultus est, propter hoc quod corpus sibi unitum in sepulcro iacuit, et quod descendit ad inferos, anima descendente.
Est etiam considerandum, quod masculinum genus designat personam, neutrum vero naturam: unde in trinitate dicimus, quod filius est alius a patre, non aliud. Secundum hoc ergo in triduo mortis christus fuit totus in sepulcro, totus in inferno, totus in caelo, propter personam, quae unita erat et carni in sepulcro iacenti, et animae infernum expolianti, et subsistebat in natura divina in caelo regnante; sed non potest dici quod totum in sepulcro aut in inferno fuerit, quia non tota humana natura, sed pars in sepulcro aut in inferno fuit.