Innocens. Et primo ostendit hoc in generali.
Secundo in speciali, haec est generatio. Circa primum duo facit. Primo proponit meritum. Secundo praemium, ibi, accipiet. In merito est unum quod pertinet ad innocentiam operis; unde dicit, innocens manibus: job 22: salvabitur innocens; salvabitur autem munditia manuum suarum: Ps. 25: ego in innocentia mea ingressus sum.
Aliud pertinet ad puritatem cordis: et quantum ad hoc ponit, quod conservetur cor purum a concupiscentiis interioribus: unde dicit, et mundo corde: Matth. 5: beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt. Item ab omni cupiditate rerum temporalium, qui non accepit in vanum animam suam: idest qui non effudit eam super res vanas, vel qui non vane gloriatur de virtutibus, vel qui non permittit sensualitatem suam pervenire usque ad consensum peccati. Hieronymus habet, qui non extollunt in vanum, quia ex munditia cordis aliqui superbiunt: Ps. 130: domine, non est exaltatum cor meum. Item pertinet ad veritatem oris; unde sequitur, nec juravit in dolo proximo suo: Zach. 8: juramentum mendax non diligatis.