DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. XXIX. Pinus.
Pinus, de qua promittit Dominus Ecclesiae suae, Isa. lx, 13: Gloria Libani ad te veniet, etc, ut supra. De hac pinu potest exponi illud Isaiae, xliv, 14 et 15 : Plantavit pinum, quam pluvia nutrivit: et facta est hominibus in focum. Plantavit enim Deus Pater in horto Ecclesiae suae pinum istam, scilicet Mariam, et nutrita fuit pluvia, hoc est, abundantia gratiarum. Unde ipsa dicit de Spiritu sancto, sicut exponit Hieronymus : Super aquam refectionis educavit me , Et quia gratia plena, ideo facta est hominibus in focum : quia diligitur ab omni vero Christiano.
Dicitur autem Maria pinus propter altitudinem et eminentiam vitae, excellentiae contemplationis, sapientiae, spei, et conversationis sanctae. Maria pinus propter rectitudinem et fructus suaves atque multiplices justitiae, quos continuit variis et ordinatis cellulis, et quasi contexuit testis solidissimis, et quasi intrangibilibus invictae fortitudinis.
Considera pomum pineum, et videbis quo ordine sibi cohaereant partes ejus, qualiter unicuique nucleorum propria cellula provisa sit, qualiter majores majoribus et minores minoribus deputatae sunt, et apparebit tibi mirabilis ordo et rectitudo justitiae et cohaerentia partium ejus. Similiter viris justis vel in judicando vel in sustinendo justitiam magna fortitudo necessaria est, ne amore vel odio, prece vel pretio devient a recto : quia tam his quam aliis diversis modis insidiatur diabolus devorationi fructuum ejus, scilicet justitiae. Proverb. xv, 5 : In abundanti justitia virtus maxima est, id est, virtuositas. Eccli. vii, 6 : Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates.
Item, Pinus arbor succincta. Sic et beata Virgo per votum virginitatis, et viri justi per continentiam mentis et carnis.
Secundum Isidorum pinus dicitur ab acumine foliorum : nam antiqui vocabant pinum acutum. Folia verba sunt, acumen foliorum subtilitas verborum. Vel, quia de caelestibus tractabat loquendo, non de terrenis.
Item, Secundum Isidorum pinus omnibus prodesse creditur quae sub ea seruntur, sicut ficus nocere dicitur omnibus. Similiter et Maria promovet et augmentat quidquid boni incipitur a fidelibus ad imitationem exemplorum ipsius.
Gutta ab ipsa defluens, rigore vel tepore durescit in soliditatem, et fit quasi gemma vel electrum in insulis Germa- niae.
Dicit Hippocrates, quod nuclei pinoruixi vehementer calidi sunt, et venerem commovent, stomachum et renes calefaciunt, urinam purgant, ventrem movent potati cum vino dulci: sed Ista Virgini non possunt convenire.