In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Cum mulier cernente dracone filium peperisset, raptus est ab ea filius ejus ad Deum : tunc facto in caelo praelio, lapsus draco coepit mulieris semen persequi.
I. Et signum magnum apparuit in caelo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim:
2. Et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat.
3. Et visum est aliud signum in coelo: et ecce draco magnus rufus, habens capita septem, et cornua decem, et in capitibus ejus diademata septem :
4. Et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum coeli, et misit eas in terram : et draco stetit ante mulierem quae erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret.
5. Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea : et raptus est filius ejus ad Deum et ad thronum ejus :
6. Et mulier fugit in solitudinem, ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta.
7. Et factum est praelium magnum in caelo : Michael et Angeli ejus praeliabantur cum dracone, et draco pugnabat et Angeli ejus:
8. Et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in caelo.
9. Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem : et projectus est in terram, et Angeli ejus cum illo missi sunt.
I0. Et audivi vocem magnam in caelo, dicentem : Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus, quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte :
II. Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui: et non dilexerunt animas suas usque ad mortem.
I2. Propterea laetamini, caeli, et qui habitatis in eis. Vae terrae et mari, quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.
I3. Et postquam vidit draco quod pro-