Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Tertio probatur ex ratione infiniti boni, quia voluntas ordinata amaret duo infinita bona plus quam unum, et sic non quietaretur in uno infinito. Quarto, probatur ex infinita potentia. Primo, quia non possunt esse duae causae totales ejusdem in eodem ordine. Secundo, idem non pote t essentialiter a duobus primo excedi vel ad duos primos fines ordinari.
De tertia via, scilicet de ratione infiniti boni arguo sic : Voluntas ordinata potest appetere majus bonum et magis amare majus bonum, sed plura bona infinita si sint possibilia plus bonitatis includunt quam unum infinitum; ergo voluntas ordinate posset plus amare plura bona infinita quam unum, et per consequens in nullo uno bono infinito quietaretur: sed hoc est contra rationem boni, quod sit infinitum et non quietativum cujuslibet voluntatis.
Quantum ad quartam (a) viam, scilicet de infinita potentia arguo sic : Non possunt esse duae causae totales ejusdem effectus in eodem ordine causae; sed infinita potentia est causa totalis respectu cujuslibet effectus in ratione primae causae, ergo nulla alia potentia potest esse causa in ratione causae primae respectu alicujus effectus, et ita nulla alia est causa infinita in potentia. Primam propositionem probo, quia tunc aliquid esset causa alicujus a quo illud non dependeret. Probatio, A nullo aliquid dependet essentialiter, quo existente nihilominus esset: sed si C habet duas causas totales A et B et in eodem ordine causae, utrolibet eorum non existente, nihilominus esset ipsum C ab altero eorum, quia non existente A, nihilominus erit C ab ipso B, et non existente B, nihilominus erit ipsum C, quia ab ipso A.
(b) Juxta idem arguitur de unitate cujuscumque primi in quacumque primitate praedicta, nihil enim excessum exceditur a duobus primo ipsum excedentibus, et nihil finitum essentialiter ordinatur ad duos primos fines; esset enim aliquid ad finem, quo non existente nihilominus esset finitum, ut prius argutum est ; et esset aliquid excessum essentialiter ab aliquo, quo non existente nihilominus haberet essentiale excedens, quo mensuraretur essentialiter et a quo acciperet suam perfectionem essentialiter, quod est impossibile ; ergo impossibile est alicujus finiti duos fines primos esse, vel alicujus excessi duo prima eminentia esse.