IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum possibile fuerit intellectum animae Christi primo et immediate perfici visione Verbi perfectissima possibili creaturae ?
Divus Thomas 1. part. quaest. 1 2. art. 1. ubi Cajetanus art. 5. Ban. ibi dub. 3. Soto 4. dist. 49. quaest. 2. artic. 4. Capreol. ibi quaest. 4. Ferrar. 3. contra cap. 54. quatenus dicunt de potentia absoluta non posse elici visionem sine lumine gloriae. Sed oppositum tenent cum Scoto 4. dist. 49. quaest 11. Vasquez. 1.part. d. 46. Molina ibi q. 12. art. 5. d. 2. Durand. 4. d. 49. quaest. 2. D. Thom. ibi quaest. 2. art. 7. Valent. 1. tom. quaest. 12. part. 3. Zumel. ibi art. 5. d. 2. Pitigianis hic art. 5. Aegidius Romanus quodlib. 2. quaest. 1. Henricus de Gandavo ibid.
Circa istam decimamquartam distinctionem, in qua Magister agit de perfectionibus assumptis cum humana natura, per comparationem ad perfectionem naturae divinae, quaeruntur quatuor : primo, utrum possibile fuerit intellectum animae Christi primo et immediate perfici visione Verbi perfectissima possibili creaturae ? Et arguitur quod non. Augustinus 83. quaest. q. 32. Eamdem rem non posse alium alio plus intelligere, non est dubitandum. Ratio sua ibi ad hoc est, quia quisquis aliquam rem aliter quam illa res est, intelligit, fallitur, et omnis qui fallitur, illud in quo fallitur, non intelligit ; quisquis ergo rem aliter, quam est, intelligit, non eam intelligit ; non ergo potest quidquam intelligi, nisi quomodo est; et ex hoc sequitur conclusio illa proposita, ergo non potest intellectus animae Christi perfectius videre Verbum, quam quaecumque alia anima.
Praeterea, si perfectissime posset videre Verbum, ergo posset videre Verbum sub ratione infiniti, quia omni visibili non sub ratione infiniti, potest aliquid perfectius videri. Consequens est falsum, quia objectum specificat actum, et ita si visio creata esset objecti secundum eamdem rationem infiniti, et secundum eamdem rationem objecti est ipsius visio increata, ergo istae duae visiones essent ejusdem speciei. Similiter tunc intellectus animae Christi comprehenderet Verbum, quia videret ipsum secundum totam rationem visibilitatis ejus, quod est (inconveniens.
Praeterea, omnis visio requirit lumen proportionale prius naturaliter ipsa visione ; ergo sicut visio naturalis requirit lumen naturale aliud a se et prius ipsa, ita visio supernaturalis requirit lumen supernaturale aliud ab ipsa et prius ea ; et ita non potest visio supernaturalis esse prima perfectio illius, qui videt.
Praeterea, actus perfectus naturalis elicitur ab habitu, quia non est ita perfectus praecedens habitum, sicut sequens, secundum Philosophum, 2. Ethicorum: ergo et actus perfectissimus supernaturalis praesupponit habitum supernaturalem. Consequentia probatur a simili, et ita non potest actus supernaturalis perfectissimus esse prima perfectio intellectus.