Chrysostomus in Matth..
Dominus a Galilaea veniens, non repente hierosolymam ascendit, sed prius miracula fecit, Pharisaeos confutavit, et discipulos de vitae perfectione et remuneratione instruxit; nunc iam ascensurus ierusalem, rursus eis de passione loquitur: unde dicitur et ascendens iesus hierosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto.
Origenes in Matth.. In duodecim adhuc erat et Iudas: adhuc enim forsitan dignus erat cum aliis seorsum audire quae passurus erat magister. Chrysostomus super Matth..
Omnis autem salus hominum in christi morte posita est, nec est aliquid propter quod magis deo gratias agere debeamus quam propter mortem ipsius.
Ideo duodecim apostolis in secreto mortis suae annuntiavit mysterium; quia semper pretiosior thesaurus in melioribus vasis includitur. Si autem alii audissent passionem christi futuram, viri forsitan turbarentur propter infirmitatem fidei, et mulieres propter mollitiem suae naturae, ex qua in tali negotio ad lacrymas excitantur.
Chrysostomus in Matth.. Dictum est quidem, et ad multos, tamen occulte sicut ibi: solvite templum hoc; et supra: signum non dabitur ei nisi signum ionae prophetae. Discipulis autem manifeste exposuit dicens ecce ascendimus hierosolymam. Chrysostomus super Matth.. Quod dicit ecce, constantiae sermo est, ut memoriam praesentiae huius in cordibus recondant. Dicit autem ascendimus; ac si dicat: videte quia voluntarie vado ad mortem. Cum ergo videritis me in cruce pendentem, ne aestimetis me hominem esse tantum: nam etsi posse mori, hominis est, velle tamen mori, hominis non est. Origenes.
Hoc igitur considerantes, scire debemus quoniam frequenter, etiam cognoscentes quoniam et tentationes aliquas subituri sumus, nos ipsos offerre debemus.
Sed supra dictum est: si quis vos persecutus fuerit in una civitate, fugite in aliam: sapientis in christo est ut cognoscat quale tempus exigit declinationem, quale autem obviationem periculorum.
Hieronymus. Crebro autem de passione sua discipulis dixerat; sed quia multis in medio disputationis poterat labi de memoria quod audierant, iturus hierosolymam et secum ducturus apostolos, ad tentationem eos parat, ne cum venerit persecutio, et crucis ignominia, scandalizentur.
Chrysostomus super Matth..
Tribulatio enim cum supervenerit expectantibus nobis, levior invenitur quam esset futura si repentina venisset.
Chrysostomus in Matth..
Praedicit etiam eis, ut discant quoniam praescius ad passionem venit et volens.
Sed a principio quidem mortem praedixit eis solam; quando autem exercitati sunt, adducit alia, scilicet quoniam tradent eum gentibus. Rabanus. Tradidit enim Iudas dominum Iudaeis, et ipsi tradiderunt eum gentibus, idest Pilato, et potestati Romanorum. Ideo autem dominus in mundo noluit prosperari, sed gravia pati, ut ostenderet nobis, qui per delectationem cecidimus, cum qua amaritudine redire debeamus; unde sequitur ad illudendum et flagellandum et crucifigendum.
Augustinus de CIV. Dei. Passione ostendit quid sustinere pro veritate, resurrectione quid sperare in trinitate debeamus: unde dicitur et tertia die resurget.
Chrysostomus in Matth..
Quae quidem huius gratia dixit, ut cum tristia viderint, resurrectionem expectarent: unde subdit et tertia die resurget.
Augustinus de Trin.. Una enim mors, scilicet salvatoris secundum corpus, duabus mortibus nostris saluti fuit, scilicet animae et corporis; et una eius resurrectio duas nobis resurrectiones praestitit.
Haec autem ratio simpli ad duplum, oritur quidem a ternario numero, unum quippe et duo tria sunt. Origenes in Matth..
Hic autem non referuntur discipuli dixisse aut fecisse aliquid, cum audissent tristia haec christo futura, recordantes quae dominus dixit ad Petrum, ne audiant talia vel peiora. Et nunc quidem qui divinas litteras scire se arbitrantur Scribae condemnant iesum morte, et in linguis suis flagellant et crucifigunt eum per hoc quod tollere volunt doctrinam ipsius; ille autem paululum deficiens, surgit apparens his qui acceperunt posse videre.