Quod mors christi fuit voluntaria.
Fuit igitur mors christi nostrae morti conformis quantum ad id quod est de ratione mortis, quod est animam a corpore separari, sed quantum ad aliquid mors christi a nostra morte differens fuit.
Nos enim morimur quasi morti subiecti ex necessitate vel naturae, vel alicuius violentiae nobis illatae; christus autem mortuus est non necessitate, sed potestate, et propria voluntate. Unde ipse dicebat, ioan.
X, 18: potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam.
Huius autem differentiae ratio est, quia naturalia voluntati nostrae non subiacent: coniunctio autem animae ad corpus est naturalis, unde voluntati nostrae non subiacet quod anima corpori unita remaneat, vel quod a corpore separetur, sed oportet hoc ex virtute alicuius agentis provenire. Quidquid autem in christo secundum humanam naturam erat naturale, totum eius voluntati subiacebat propter divinitatis virtutem, cui subiacet tota natura.
Erat igitur in potestate christi ut quandiu vellet, anima eius corpori unita remaneret, et statim cum vellet, separaretur ab ipso. Huiusmodi autem divinae virtutis indicium centurio cruci christi assistens sensit, dum eum vidit clamantem expirare, per quod manifeste ostendebatur, quod non sicut ceteri homines ex defectu naturae moriebatur. Non enim possunt homines cum clamore spiritum emittere, cum in illo mortis articulo vix etiam possint palpitando linguam movere: unde quod christus clamans expiravit, in eo divinam manifestavit virtutem, et propter hoc centurio dixit: vere filius dei erat iste.
Non tamen dicendum est quod Iudaei non occiderint christum, vel quod christus ipse se occiderit. Ille enim dicitur aliquem occidere qui ei causam mortis inducit, non tamen mors sequitur nisi causa mortis naturam vincat, quae vitam conservat. Erat autem in potestate christi ut natura causae corrumpenti cederet, vel resisteret quantum ipse vellet: ideo et ipse christus voluntarie mortuus fuit, et tamen Iudaei occiderunt eum.