Hic accipiet. Hic ponit praemium. Praemium autem consistit in duobus: scilicet in consecutione bonorum: hic accipiet benedictionem, idest bona a deo: Prov. 10: benedictio domini super caput justi: 1 Petr. 3, in hoc vocati estis, ut benedictione hereditatem possideatis. Item in liberatione a malis: unde dicit. Et misericordiam a deo salutari suo, qui liberat a miseria. Vel aliter: potest accedere innocens manibus; quia potest esse innocens, propter hoc quod accipiet benedictionem a domino, et misericordiam, quia vitat peccata; Rom. 6: non est volentis neque currentis, sed dei miserentis. Consequenter ostendit istum modum in generali, haec est generatio quaerentium dominum; quasi dicat: in generali multi sunt tales: et isti sunt tota generatio quaerentium deum qui sunt innocentes etc..
Unde loquitur Scriptura de bonis sicut de una generatione: Matth. 24: non pertransibit generatio haec, scilicet bonorum etc.. Et describit eam a duobus: scilicet a studio, quia nihil quaerit nisi deum: unde dicit: quaerentium deum, etiam in vita ista: Is. 55: quaerite dominum dum inveniri potest. Quo fine? ut perveniat ad ejus visionem; unde sequitur, quaerentium faciem dei Jacob: Gen. 32: vidi dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.