CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De justitia politica quae principaliter quaeritur.
Oportet autem non latere, quoniam id quod quaeritur justum, est quod simpliciter et per se justum est, et illud justum quod vocatur politicum. Politicum autem justum est id quod communicativum est per rationem vitae humanae debite ordinatae ad hoc quod per se sufficientia sit in ipsa, et ex suis sibiipsi sufficiat ad omnem indigentiae suppletionem, secundum quod hoc possibile est humanae vitae. Haec autem sufficientia in hoc est, quod in nullo deficiat civitas eorum quae vel per distributionem vel per commutationem supplere possunt indigentiam communitatis. Et quamvis idem sit politicum justum cum justo distributivo et commutativo subjecto et substantia, tamen secundum rationem et esse non est idem. Politicum enim est secundum quod sub legis ordine stat: justitia autem est secundum quod ad actualem refertur debiti redditionem vel distributionem vel commutationem.
Politicum ergo justum est, quod quilibet ab altero petere potest: et si non redditur, ad judicem recurritur. Oportet ergo quod sit inter liberos qui secundum conditionem aequales sunt : et oportet quod secundum proportionalitatem geometricam in distribuendo, vel secundum numerum, hoc est, secundum proportionalitatem arithmeticam medium ejus conjectetur. Quantis igitur hominibus non est talis conditio libertatis et aequaliter, his ad invicem non potest esse politicum justum : servus enim a domino per rationem justitiae nihil repetere potest.
Talibus igitur personis quae conditione aequales non sunt, non est simpliciter justum, sed quoddam justum : et ideo justum dicitur, quia similitudi-
rictu habet cum vero justo in modo quodam juxta modum verae justitiae acceptam. Est enim vero dictum justum in personis his quibus lex aequalis est ad ipsos. aequalis autem lex. non est domini et servi. Lex autem quae ordo justitiae est, tantum in his est, in quibus est justitia quae simpliciter justitia vocatur. Cujus signum est, quia vindicta et retributio quae fiunt per judicem, sunt judicium justi. Judicium autem dico justi redditionem a judice determinatam. Judicium enim hic determinant justi et injusti redditionem. In quibuscumque autem est injustitia per privationem ad. veram justitiam dicta, in his etiam contingit injustum facere : et quod injustum factum est per judicem repetere. Non tamen convertitur, quod in quibusciimqne sit injustum facere, quod in omnibus illis sit injustitia. Quia, sicut ante diximus, in omni illegali contingit facere injustum, non tamen sequitur quod injustitia sit in omnibus. Injustum autem facere idem est quod plus sibiipsi tribuere de his quae simpliciter bona sunt et utilia, et minus sibiipsi tribuere eorum quae mala sunt et nociva : et cum haec fiunt inter cives, oportet corrigere. Non possunt autem corrigi per justum secundum quod distributivum vel communicativum est, quia in ipsa distributione et communicatione peccatum est quod corrigi debet. Oportet ergo quod corrigatur per justum secundum quod politicum est, quod (ut in ante habitis diximus) principi pro anima est.
Propter quod si bene eligatur princeps, non consentimus nec sinimus principari hominem, ut homo est multis passionibus variatus et existimatio- nimis deceptus, et defectibus subjacens, quae saepe cogunt hominem perperam agere : sed consentimus principari rationem. Ratio enim, ut dicit Isaac, vis rationalis animae est, faciens currere causam in causatum, qui cursus non nisi rectus esse potest. Si enim principetur homo propter causas praedictas, sibiipsi plus tribuit bonorum, et minus malorum : et sic efficitur tyrannus in subditos, et cadit a ratione principis.
Est enim princeps custos justi : nec est custos justi, nisi quia est custos aequalis secundum proportionem accepti. Unde si quis princeps est justus, tunc videtur principi quod nihil sibiipsi attribuendum sit quod sit plus in lucro. Princeps enim nunquam sibi plus tribuit nisi proportionale sit ad ipsum : et hoc quamvis forte in quantitate plus sit quam quod retribuitur alii, tamen secundum proportionem aequale est : princeps ergo alteri laborat, ad rempublicam referens opera. Et propter hoc dicunt Antiqui, quod justitia est alienum bonum, quemadmodum dictum est prius : hoc enim de justitia politica intelligitur, quae ad rempublicam semper refertur. Tamen merces quaedam danda est principi : et illa non est per se, sed. est honor et gloria : et quibus honor se gloria non sunt sufficientia ad mercedem, sed student utilitatibus propriis, isti fiunt tyranni, et cadunt a vera ratione principis. Hoc igitur est justum quod vocatur politicum.