Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Quantum ad quartam viam. Haec via est satis clara. Et Occham respondet ad hanc rationem ubi supra, videlicet quod causa totalis potest dupliciter intelligi. Primo, quod illud dicatur causa totalis, quo posito, omni alio circumscripto, potest effectus sufficienter produci, et illo modo causa totalis dicitur causa efficiens. Secundo, dicitur causa totalis illud quod potest aliquem effectum sufficienter producere et sine quo non potest talis effectus produci, et isto modo causa totalis et causa praecisa idem sunt. Primo modo, idem effectus simul potest esse a duabus causis totalibus, sicut idem calor numero potest simul produci a Sole, et ab uno igne vel a duobus ignibus.
Sed judicio meo, hoc videtur simpliciter impossibile ut patet in littera Doctoris, quod idem calor sit totaliter a duobus ignibus simul, quia circumscripto uno, adhuc ille calor esset ab alio igne, et ex alia parte non esset circumscripto alio igne a quo essentialiter dependet.
Hic respondet Occham, quod ille calor adhuc esset, circumscripto illo igne et illo posito. Et cum dicitur quod non esset, circumscripto illo igne, dicit quod hoc verum esset si essentialiter dependeret ab igne circumscripto, sed essentialiter non dependeret, quia sufficienter esset ab igne non circumscripto.
Sed hoc videtur simpliciter contra rationem, quod unus et idem effectus sit totaliter a duabus causis, quia vel una illarum nihil produceret vel idem bis produceretur. Quod enim duae actiones totales in eodem ordine causarum terminentur ad eumdem effectum, videtur omnino contra rationem, cum effectus per unam actionem totalem simpliciter capiat totum suum esse; ergo vel alia superflueret vel idem bis caperet esse. Multae aliae rationes possent adduci, quas relinquo aliis peritis lectoribus.
(b) Juxta idem. Haec ratio similis est rationi praecedenti,et eodem modo formetur.