IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Tenendo characterem esse respectum, ut tenet Albert. supra, refutat sententiam, quae videtur D. Thom. dicentem fundari in actu praeterito. Primo, quia fundamentum et respectus sunt in eodem subjecto. Secundo, non ens nequit fundare ens reale. Tertio, sequeretur characterem non esse annihilabilem. Resolvit fundari in anima ejusve potentia.
Sed restant duo dubia. Primum, de fundamento proximo illius relationis. Aliud, quo modo possunt characteres diversorum Sacramentorum distingui ab invicem. De primo, videretur alicui, quod actus susceptionis Sacramenti transiens in praeteritum, esset proximum fundamentum, vel proxima ratio fundandi istam relationem. Sed istud est falsum specialiter in proposito, quia ratio fundandi et relatio sunt in eodem subjecto proximo ; susceptio autem Sacramenti et character, licet sint in eodem supposito, non tamen in eodem subjecto proximo, quia susceptio Baptismi infuit secundum corpus, character secundum animam.
Istud etiam est generaliter falsum hic et in aliis, propter duo. Primo, quia non ens non potest esse fundamentum, vel ratio fundandi aliquam relationem realem, quia nec terminus. Propter hoc enim ponitur contradictio relatio rationis, quia hahet fundamentum vel terminum, negationem; actus autem transiens in praeteritum, postquam transiit, simpliciter non est: ergo postquam transiit, nulla relatio talis fundatur super eum. Hoc secundo patet, quia ad terminum immutabilem super fundamentum omnino immutabile, non potest fundari relatio, nisi simpliciter immutabilis, et etiam necessario inhaerens fundamento. Unde si aliqua essentia creaturae esset simpliciter immutabilis, relatio illius ad Deum esset simpliciter immutabilis; ergo si character dicat aliquem relationem ad Deum, (de quo patet, quod est terminus immutabilis, et fundatur in actu ut praeteritus est, cum actus praeteritus, ut praeteritus, sit simpliter necessarius, in tantum quod de potentia absoluta divina non potest esse non praeteritus), sequitur quod ista relatio realis esset omnino immutabilis, etiam loquendo de potentia Dei absoluta. Hoc autem videtur inconveniens, quod aliqua sit relatio realis alia a suo fundamento, quam non possit Deus de potentia absoluta delere a fundamento suo, sicut posterius a priori: et illae duae probationes ultimae probant paternitatem non fundari super genuisse.
Et si adducas Philosophum contra hoc, 5. Metaph.cap. de ad aliquid,
Pater dicitur eo quod generat. Respondeo, actus potuit esse causa in fieri ipsius relationis, et quidem quando fuit causa, tunc relatio infiebat, sed non est causa in esse, sicut non manet, manente relatione: fundamentum autem non tantum est causa in fieri relationis, sed in esse. Quid est ergo fundamentum paternitatis? Respondeo, fundamentum proximum est ipsa potentia generativa, non loquendo de respectu quem de se dicit potentia, sed de isto absoluto, quod denominatur a respectu.
Dico ergo a simili in proposito, si character ponatur relatio realis, ejus fundamentum proximum est ipsa nuda anima, sive essentia, sive potentia (de hoc in sequenti quaestione), quia respectus extrinsecus adveniens potest fundari super fundamentum, ex cujus principiis nullo modo egrediatur; nec fundamentum ejus proximum oportet determinari ad illum aliquo modo ex ratione sua propria, quia tunc non esset respectus extrinsecus adveniens, sed tantummodo determinatur ad illum ab ipso agente: sic in proposito.