Hieronymus. Quia post omnia dixerat dominus et tertia die resurget, putavit mulier post resurrectionem illico regnaturum; et aviditate feminea praesentia cupit, immemor futurorum: unde dicitur tunc accessit ad eum mater filiorum zebedaei cum filiis suis. Chrysostomus super Matth..
Haec mater filiorum zebedaei est Salome, cuius apud alterum evangelistam ponitur nomen; vere pacifica, quae vere filios genuit pacis. Magna laus mulieris ex hoc loco colligitur: quia non solum filii reliquerunt patrem, sed ipsa reliquerat virum suum et secuta fuerat christum: quia ille sine ista vivere poterat, ista autem sine christo salva esse non poterat; nisi forte quis dicat, quia intra tempus vocationis apostolorum et passionis christi mortuus est zebedaeus; et sic illa sexu fragilis, aetate defecta, christi vestigia sequebatur: quia fides nunquam senescit et religio fatigationem non sentit. Audacem autem fecerat eam ad petendum naturae affectus; unde dicitur adorans et petens aliquid ab eo: idest, reverentia exhibita petit, ut quod petierit sibi detur.
Sequitur qui dixit ei: quid vis? non interrogat quasi nesciens; sed ut illa exponente, manifestum faceret irrationabilem esse petitionem: unde subditur ait illi: dic ut sedeant hi duo filii. Augustinus de cons. Evang.. Quod autem hic per matrem dictum esse matthaeus expressit, marcus ipsos filios zebedaei perhibet dixisse, cum illa illorum voluntatem attulisset ad dominum; unde magis ipsos quam illam dixisse quod dictum est, marcus breviter intimavit. Chrysostomus in Matth.. Videbant enim seipsos honoratos prae aliis, et audierant quod super duodecim thronos sedebitis, unde primatum ipsius cathedrae petebant accipere.
Et quod quidem plus alii honoris apud christum habebant, noverant; timebant vero Petrum sibi praeferri; unde et alius evangelista dicit, quod quia prope erant ierusalem, putabant quod regnum dei esset in ianuis, idest aliquid sensibile.
Unde manifestum est quod nihil spiritale petebant, nec intelligentiam superioris regni habebant. Origenes in Matth..
Si enim in regno mundiali in honore esse videntur qui sedent cum rege, non fuit mirum si mulier muliebri simplicitate vel imperitia talia se debere petere aestimavit; et ipsi fratres adhuc imperfecti, et nihil altius cogitantes de regno christi, talia arbitrati sunt de his sedebunt cum iesu.
Chrysostomus super Matth..
Vel aliter. Non dicimus quod recte peteret haec mulier; sed hoc dicimus, quia non terrena, sed caelestia filiis suis optabat: non enim sentit sicut ceterae matres, quae corpora natorum suorum amant, animas autem contemnunt: desiderant illos valere in saeculo isto, et non curant quid sint passuri in illo, ut ostendant quia corporum sunt parentes, non animarum. Aestimo autem quod hi fratres cum audissent dominum de passione ac resurrectione sua prophetantem, coeperunt dicere intra se, cum essent fideles: ecce rex caelestis descendit ad regna tartarea, ut regem mortis destruat. Cum autem victoria fuerit consummata, quid aliud restat nisi ut regni gloria subsequatur? Origenes.
Destructo enim peccato, quod regnabat in corporibus mortalibus hominum, et omni principatu malignarum virtutum, eminentiam regni in hominibus christus recipit; quod est ipsum sedere in sede gloriae suae. Quod autem omnia deus facit ad dexteram et sinistram, hoc est ut iam nullum malum sit ante eum: et qui quidem praecellunt prae ceteris appropinquantibus christo, sunt a dextris eius; qui autem inferiores sunt, a sinistris sunt eius.
Dexteram autem christi vide si potes intelligere invisibilem creaturam; sinistram autem visibilem et corporalem. Appropinquantium enim christo quidam dexteram sortiuntur, ut intelligibilia; alii sinistram, ut sensibilia. Chrysostomus super Matth.. Qui autem seipsum donavit hominibus, quomodo regni sui societatem non donabit? petentis negligentia reprehenditur, ubi de dantis misericordia non dubitatur. Si nos rogamus magistrum, forsitan ceterorum fratrum corda concutimus: etsi enim vinci a carne non possunt, quasi iam spiritales, tamen percuti possunt, quasi adhuc carnales.
Ergo submittamus matrem nostram, ut suo nomine deprecetur pro nobis. Si enim reprehensibilis inventa fuerit, facile merebitur veniam; ipse enim sexus excusat errorem. Si autem non fuerit importuna, facilius impetrabit mater pro filiis suis rogans. Ipse enim dominus, qui maternos animos filiorum miseratione implevit, facilius audiet maternum affectum. Tunc dominus occultorum cognitor non ad verba intercedentis mulieris respondit, sed ad consilia suggerentium filiorum. Bonum quidem erat eorum desiderium, sed inconsiderata petitio; ideo etsi impetrare non debebant, simplicitas tamen petitionis eorum confundi non merebatur, quia de amore domini talis petitio nascebatur: propterea ignorantiam in eis dominus reprehendit: unde sequitur respondens autem iesus dixit: nescitis quid petatis. Hieronymus.
Nec mirum si ista arguatur imperitiae, cum et de Petro dicatur: nesciens quid diceret. Chrysostomus super Matth.. Nam frequenter dominus patitur discipulos suos aliquid non recte aut dicere, aut agere, aut cogitare, ut ex illorum culpa occasionem inveniat exponendi regulam pietatis, sciens quia error eorum non nocet praesente magistro, et non solum in praesenti, sed etiam in futuro doctrina eius aedificat.
Chrysostomus super Matth..
Hoc autem dicit ostendens quod vel nihil spiritale petebant, vel si novissent quod petebant, non ausi fuissent tantum quid petere quod superexcedit superiores virtutes.
Hilarius in Matth.. Nesciunt etiam quid petant, quia nihil de gloria apostolorum ambigendum erat: iudicaturos enim eos sermo superior exposuit.
Chrysostomus super Matth..
Vel nescitis quid petatis: quasi dicat: ego vos vocavi ad partem dexteram de sinistra, et vos vestro consilio curritis ad sinistram. Ideo forsitan per mulierem res agebatur. Contulit enim se diabolus ad consueta arma mulierum; ut sicut Adam per mulierem spoliavit, ita et istos separaret per matrem. Sed iam non poterat per mulierem perditio introire in sanctos, ex quo de muliere salus cunctorum processit.
Vel ideo dicit nescitis quid petatis: non enim solum debemus cogitare qualem gloriam consequamur, sed quomodo evadamus ruinam peccati; quia et in saeculari bello, qui semper de praeda victoriae cogitat, difficile vincit: ideo petendum erat: da nobis auxilium gratiae tuae, ut omne malum vincamus. Rabanus. Nesciebant etiam quid peterent: quia sedem gloriae a domino, quam nondum merebantur, inquirunt.
Delectabat eos culmen honoris; sed prius habebant exercere viam laboris: unde subditur potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Hieronymus. Calicem in Scripturis divinis passionem intelligimus, ut in Psalmo 115, 13: calicem salutaris accipiam; statimque infert quis iste sit calix: pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. Chrysostomus super Matth.. Sciebat autem dominus quia passionem ipsius poterant imitari; sed ideo interrogat, ut omnes audiamus, quia nemo potest cum christo regnare, nisi passionem christi fuerit imitatus: res enim pretiosa non nisi pretioso pretio comparatur. Passionem autem domini dicimus non solum persecutionem gentilium, sed omnem violentiam quam patimur contra peccata certantes. Chrysostomus in Matth.. Dicit ergo potestis bibere? ac si dicat: vos mihi de honore et coronis loquimini; ego autem vobis de agonibus et sudoribus: non enim hoc est praemiorum tempus. Ex modo autem interrogationis eos attrahit: non enim dixit: potestis sanguinem vestrum effundere? sed potestis bibere calicem? deinde addit: quem ego bibiturus sum.
Remigius. Ut ex communione ad ipsum avidiores fiant. At illi qui iam martyrii libertatem constantiamque retinebant, bibituros se pollicentur: unde sequitur dicunt ei: possumus. Chrysostomus super Matth..
Vel dicunt hoc non tam ex fiducia suae fortitudinis quam ex ignorantia: inexpertis enim levis videtur esse tentatio passionis et mortis. Chrysostomus in Matth.. Vel hoc ex desiderio promittunt. Neque enim hoc dixissent, nisi expectassent audire quod petebant. Dominus autem eis prophetat magna bona, idest martyrio dignos efficiendos.
Sequitur ait illis: calicem quidem meum bibetis. Origenes in Matth..
Non ita respondit christus: calicem meum bibere potestis; sed ad futuram eorum perfectionem respiciens, dixit calicem quidem meum bibetis. Hieronymus.
Quaeritur autem quomodo calicem martyrii filii zebedaei, Iacobus videlicet et ioannes, biberint, cum Scriptura narret Iacobum tantum apostolum ab Herode capite truncatum, ioannes autem propria morte vitam finierit. Sed si legimus in ecclesiastica historia, quod ipse ioannes propter martyrium sit missus in ferventis olei dolium, et relegatus in patmos insulam sit, videbimus martyrio animum non defuisse; et bibisse ioannem calicem confessionis, quem et tres pueri in camino ignis biberunt, licet persecutor non fuderit sanguinem. Hilarius in Matth..
Dominus ergo collaudans eorum fidem ait, martyrio quidem eos secum compati posse; sed laevae eius ac dexterae assidere aliis a deo patre fuisse dispositum: unde sequitur sedere autem ad dexteram meam, etc.. Et quidem, quantum arbitramur, ita honor iste aliis est reservatus, quod tamen nec apostoli ab eo erunt alieni, qui in duodecim patriarcharum sede considentes, Israelem iudicabunt; et quantum sentire ex ipsis evangeliis licet, in regno caelorum Moyses et elias assidebunt; quibus comitantibus, cum gloriae suae habitu in monte apparuit. Hieronymus.
Sed mihi hoc nequaquam videtur: sed ideo sedentium in regno caelorum vocabula non dicuntur, ne paucis nominatis ceteri putarentur exclusi; regnum enim caelorum non est tantum dantis, sed accipientis.
Non enim est personarum acceptio apud deum; sed quicumque talem se praebuerit ut regno caelorum dignus fiat, hoc accipiet, quod non personae, sed vitae paratum est. Si itaque tales estis qui consequimini regnum caelorum quod pater meus victoribus praeparavit, vos quoque accipietis illud. Ideo tamen non dixit neque: non sedebitis, ne duos confunderet; neque: sedebitis, ne ceteros irritaret.
Chrysostomus in Matth..
Vel aliter. Videtur invius omnibus esse locus ille, non solum hominibus, sed etiam Angelis: sic enim praecipuum unigeniti ponit id Paulus dicens: ad quem autem Angelorum dixit unquam: sede a dextris meis? dominus ergo non quasi existentibus quibusdam qui assessuri sunt, sed condescendens interrogantium suspicioni respondit. Hoc enim unum solum quaerebant prae aliis: stare apud ipsum; sed dominus respondet: moriemini quidem propter me: non tamen hoc sufficit vos facere primum ordinem obtinere.
Si enim aliquis alius venerit cum martyrio, ampliorem virtutem possidens, non quia vos amo, illum expellam, et vobis dabo primatum. Propter hoc autem ut non infirmus ipse ostendatur, non dixit simpliciter: non est meum dare; sed non est meum vobis dare, sed quibus paratum est; his scilicet qui ab operibus possunt fieri clari. Remigius. Vel aliter. Non est meum dare vobis, idest superbis talibus quales vos estis, sed humilibus corde, quibus paratum est a patre meo. Augustinus de Trin.. Vel aliter. Secundum formam servi discipulis dominus respondet sedere autem ad dexteram meam vel sinistram, non est meum dare vobis. Quod autem paratum est a patre eius, et ab ipso filio est paratum, quia et ipse et pater unum sunt.