CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De justo dominativo, paterno, et oeconomico.
Dominativum autem justum quod habet dominus in servum., et similiter justum paternum quod pater habet in filiumfamilias a domo non separatum, non est idem cum his quae determinavimus, sed similitudinem quamdam habet ad illa. Justitia enim simpliciter non convenit omni comparato ad ea quae ipsus sunt simpliciter : quia inter personam et ea quae personae sunt, non est aequalitas. Possessio autem quae servus est, et filiusfamilias qui quamdiu pollicon est, non separatur a diligentia patris. Quod sonat pollicon, est quemadmodum pars quaedam possidentis vel patris. Pars autem, dico, potestativa, secundum quod oeconomica quaedam potentia perfecta est, cujus pars scientia utendi servis et filiis est ad domus constitutionem et abundantiam. Nocens ergo servo vel filiofamilias, sibiipsi nocet. Seipsum autem nullus eligit nocere, quia hoc esset contra naturale desiderium. Propter quod injustitia non est hominis ad seipsum : ergo injustum et justum politicum, quod est simpliciter justum, homini ad seipsum non convenit : et per consequens relinquitur quod non convenit domino ad servum, nec patri ad filium. Jam enim ante dictum est.
quod justum politicum in his erat, in quibus nata erat esse lex. Lex autem non est nisi inter eos quibus existit aequalitas conditionis ad principandum si eligantur in principes, vel aliqualiter essendum sub principe : et illi non sunt nisi qui uno respectu libertis ad principem respiciunt, et ordinationi legis ex. voluntate et non ex necessitate consentiunt.
Propter quod mariti ad uxorem justum magis est justum, hoc est, simile vere justo quam patris ad natos, vel domini ad. servos qui possessio ejus sunt. Uxor enim ad paria judicatur in multis, quamvis regimen marito concedatur. Hoc autem etiam est oeconomicum justum et ad constitutionem domus ordinatum : et ideo etiam hoc alterum est a justo politico propter uxoris ad maritum obligationem.