IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) Sed restant duo dubia, etc. Hoc dubium de fundamento characteris, movet quasdam rationes, quae difficultate non carent. Negat Baptismum praeteritum, qui in sensibili actione perficitur, esse fundamentum; primo, quia ratio fundandi, et relatio sunt in eodem subjecto proximo. Susceptio Baptismi fuit in corpore, character autem est in anima. Haec ratio patet in relationibus primi modi.
quia unitas et pluralitas sunt in eodem subjecto, in quo est relatio diversitatis et identitatis, aut similitudinis. Difficultas esse potest de relatione paternitatis, an potentia generativa sit in toto, in quo et ipsa relatio, vel in illis organis, in quibus habet operationem. Respondetur esse in tolo, quia phantasia et appetitus concurrunt etiam ad generationem, et nutritiva, quae ministrat et disponit materiam. Secundum probat idem ex fundamento universali, quia non ens non potest esse fundamentum, aut ratio funrtandi relationem realem, quia hoc discernitur relatio realis a relatione rationis, quod haec fundari possit in non ente, vel est ad non ens. Hoc fundamentum discriminis non est forte universale, tanquam haec sit prima differentia, quia etiam relatio rationis inter ipsa entia fundari posset, sed sufficit in ordine ad praesens, quia loco citato ex secundo, haec etiam conditio per se requiritur ad realem relationem, quod sit inter diversa et realia extrema, quae in esse entis se respiciunt.
Tenet ergo, et actum praeteritum esse simpliciter non ens, et nullam relationem realem fundari in non ente: secundo, idem probat ex eo quod extrema immutabilia non possunt dicere relationem ad invicem, nisi omnino immutabilem ; terminus in proposito hujus relationis characteris est Deus, et actus transiens in praeteritum, qua praeteritus est, et similiter immutabilis, ergo relatio erit etiam immutabilis. Patet major, quia si creatura aliqua esset immutabilis, etiam relatio ipsius ad Deum esset talis. Inconveniens ergo est, quod aliqua relatio distincta a fundamento sit talis, ut non possit Deus eam, ut posteriorem delere a fundamento, unde colligit paternitatem non esse fundatam super genuisse.
Ad intelligentiam hujus rationis. Objicies primo, relationem creaturae ad Deum manente creatura esse immutabilem hoc modo, quo intelligitur hic immutabilitas manentibus extremis. Hoc ipsum etiam patet de relatione praedicamentali ex suppositione extremorum in esse, quia repugnat, quin insit et maneat inseparabiliter, quamdiu extrema manent. Tertio, non sequitur illa consequentia in proposito, quia licet fundamentum relationis extrinsecus advenientis esset immutabile, sicut et terminus immutabilis non sequitur ex natura extremorum, sed ex voluntate et actione libera Dei, a qua ut supponit supra, producitur ; haec autem suspendi potest manentibus extremis, ergo et relatio deleri. Quarto denique, videtur in conclusione supponere relationem quamcumque, quae realiter posterior est suo fundamento, et ab eo realiter diversa, posse de potentia absoluta separari, etiam manente termino. Quinto, contra assertum non repugnat actum praeteritum esse fundamentum, ut quo, seu conditio fundandi ipsam relationem: idem autem inconveniens videtur sequi, nempe relationem realem dependere a non ente, ut conditione, sicut et dependere ab eo ut causa, quia omnis dependentia enlis sive referatur ad causam, sive ad conditionem, terminatur ad ens. Respondetur intelligi immutabilitatem,. qua posita aliter fieri nequit a Deo, sive mediate, sive immediate ex rei ipsius repugnantia, actum praeteritum, qua praeteritum repugnat non fuisse, quia hoc solo privatur Deus, ut non possit facere, quin praeteritum fuerit praeteritum, qua praeteritum reduplicalive; hinc ergo sequitur relationem, quae fundatur in praeterito, et terminatur ad Deum, immutabilem esse quantum est ex parte extremorum, quod solum intendit Doctor. Ad illud ergo quod objicitur, relatio creaturae supposita creatura in esse esse immutabilis, negatur consequentia quantum ad immutabilitatem simpliciter, quia sicut fundamentum est contingens simpliciter, ita etiam et dependentia fundamenti ad terminum est contingens; quod a fortiori verum est in opinione quae docet actionem Dei semper esse novam, et influxum novum respectu creaturae ad extra. Ex quo patet ad aliam instantiam, quia relatio est mediantibus extremis saltem in potestate Dei.
Ad tertium respondetur, Doctorem loqui, supponendo principia communia de natura relationis, et prout habet necessitatem essendi ex conditione extremorum ; non disserit ergo ex principiis propriis, sed arguit ad hominem contra eos, qui dicunt relationes secundi modi fundari super actione praeterita, qua praeterita est, qui etiam negant relationes extrinsecus advenientes modo, quo eas asserit Doctor, ac proinde ex suppositis eorum principiis sumit argumentum ; si enim relatio non est in potestate Dei immediate, sed mediante fundamento et termino, quando extrema non sunt in potestate Dei, sic etiam neque relatio est in ejus potestate ; si ergo actus praeteritus qua praeteritus, est fundamentum relationis characteris, dato quod character sit tantum relatio, et terminata ad Deum, recte sequitur consequentia Doctoris, qui mihi hic videtur disserere contra Alber tum, qui statuit characterem esse relationem praedicamentalem fundatam super susceptione praeterita Sacramenti.
Ad quartum responderet Mayronius, admittendo consequens ; tamen Doctor in 1. dist. 17. q. 2. et alias saepe, docet communem sententiam, nempe relationem intrinsecus advenientem non habere aliam causam proximam, praeter extrema, et necessario ad ea consequi, prout in ratione secunda contra D. Thomam superius docet. Hic intelligendus est simpliciter intendere relationem esse in potestate Dei quoad separationem ejus a fundamento, quatenus vel ipsa potest immediate a Deo produci, si est extrinsecus adveniens, vel quatenus aliqua conditio, vel certe terminus et fundamentum est in potestate Dei; intendit enim probare ejus mutabilitatem, ac proinde non debere fundari super fundamento immutabili, qualis est actus praeteritus, ut praeteritus est ; et sicut dixi, impugnat Alberlum. supponendo characterem imprimi a Deo mediante Sacramento, et esse in potestate ejus consequenter sicut in produci, ita et in conservari.
Ad quintum respondetur ex Doctore, actum praeteritum esse ipsam relationem in fieri, qua fuit praesens in esse, quia ex generatione praeterita ponitur terminus, ad quem sequitur hinc inde relatio. Resolvit tandem in proposito characterem, si dicatur esse relatio, produci a Deo, supple physice, et esse extrinsecus advenientem, et fundari in ipsa anima, non ex natura fundamenti, quasi exigeret eam, sed ex determinatione et actione Dei qua ponitur in esse. Vide infra dist. 13. quaest. 1. ad. 5. dist. 14. quaest. 1. quodlibeta 12.