Chrysostomus in Matth..
Donec christi sententia incerta erat, non tristabantur alii discipuli; sed tunc tristati sunt quando eos increpavit: unde dicitur et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. Hieronymus. Non ad mulieris audaciam referunt postulantis, sed ad filios, quod ignorantes mensuram suam, non modica cupiditate exarserunt. Chrysostomus in Matth.. Intellexerunt enim quia haec petitio discipulorum fuit, quando eos dominus increpavit.
Quando autem eos a domino praehonoratos viderunt in transfiguratione, etsi secundum mentem dolebant, in medium efferre non audebant, honorantes doctorem.
Chrysostomus super Matth..
Sicut autem duo carnaliter petierunt, ita et decem carnaliter contristati sunt: nam velle quidem esse super omnes vituperabile est; sustinere autem alium super se minus est gloriosum.
Hieronymus. Humilis autem magister et mitis nec cupiditatis duos arguit postulantes, nec decem reliquos indignationis increpat et livoris: unde sequitur iesus autem vocavit eos ad se. Chrysostomus in Matth.. Quia enim turbati erant, vocatione eos consolatur, de propinquo eis loquendo: etenim duo a societate decem seipsos separantes, propius stabant, seorsum domino loquentes; non tamen sicut prius pueros in medium ducens eos consolatur, sed a contrario inseruit, dicens scitis quia principes gentium dominantur eorum. Origenes in Matth..
Idest, non contenti tantum regere suos subiectos, sed violenter eis dominari nituntur. Inter vos autem, qui estis mei, non eunt haec: quoniam sicut omnia carnalia in necessitate sunt posita, spiritualia autem in voluntate, sic et qui principes sunt spiritales, principatus eorum in dilectione subditorum debet esse positus, non in timore corporali. Chrysostomus in Matth.. Ostendit autem in hoc, quod gentilium est primatus cupere; et sic gentium comparatione eorum animam aestuantem convertit.
Chrysostomus super Matth..
Et opus quidem desiderare bonum, bonum est, quia nostrae voluntatis est, et nostra est merces; primatum autem honoris concupiscere vanitas est: hoc enim consequi, iudicium dei est; propter quod ex primatu honoris nescimus si mercedem iustitiae meremur.
Neque enim apostolus laudem habebit apud deum quia apostolus fuit; sed si opus apostolatus sui bene implevit: nec apostolus pro merito suo antecedenti honoratus est ut esset apostolus; sed ad hoc ministerium aptus est iudicatus secundum motum animae suae. Primatus etiam fugientem se desiderat, et desiderantem se horret. Conversatio ergo melior desideranda est, non dignior gradus. Volens ergo dominus, duorum fratrum zebedaei et aliorum indignationem extinguere, introducit differentiam inter principes mundiales et ecclesiasticos, ostendens quia primatus in christo nec ab aliquo appetendus est non habente, nec alteri invidendus est habenti; quia principes mundi ideo sunt ut dominentur minoribus suis, et eos servituti subiciant et expolient, et usque ad mortem eis utantur ad suam utilitatem et gloriam: principes autem ecclesiae fiunt, ut serviant minoribus suis, et ministrent eis quaecumque acceperunt a christo; ut suas utilitates negligant, et illorum procurent, et mori non recusent pro salute inferiorum. Primatum ergo ecclesiae concupiscere neque iustum est, neque utile. Nullus sapiens vult ultro se subicere servituti et periculo tali, ut det rationem pro omni ecclesia; nisi forte qui non timet dei iudicium, abutens primatu suo ecclesiastico saeculariter, ita ut convertat illum in saecularem.
Hieronymus. Denique sui proponit exemplum, ut si dicta parvipenderent, erubescerent ad opera; unde subdit sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Origenes in Matth..
Nam etsi Angeli et martha ministraverunt ei, tamen non ideo venit ut ministretur, sed ut ministret; et tantum crevit ministrans, ut impleretur quod sequitur: et daret animam suam redemptionem pro multis, scilicet qui crediderunt in eum: daret, inquam, in mortem. Sed quoniam solus erat inter mortuos liber et fortior omni potestate mortis, omnes sequi se volentes liberavit a morte. Ecclesiarum ergo principes imitari debent christum accessibilem, et mulieribus loquentem, et pueris manus imponentem, et discipulis pedes lavantem; ut ipsi similiter faciant fratribus. Nos autem tales sumus ut etiam principum mundi excedere videamus superbiam, vel non intelligentes, vel contemnentes mandatum christi; et quaerimus sicut reges acies praecedentes, et terribiles nos et accessu difficiles maxime pauperibus exhibemus, nullam affabilitatem habentes, vel habere ad nos permittentes.
Chrysostomus in Matth..
Quantumcumque ergo te humiliaveris, non poteris tantum descendere quantum dominus tuus.