DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. XXXII.
Buxus.
Buxus, de qua promittit Dominus Ecclesiae suae, Isa. lx, 13 : Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, etc. Est autem buxus Graecum nomen corruptum a Latinis ex parte : nam Graece appellatur
Maria buxus. Quia brevis staturae : in quo signantur humilitas Virginis et paupertas.
Semper virens per virginitatem quae est viror genitus. Vel, in virore perpetuo immarcescibilitas sanctitatis.
Sterilis, ut supra de salice.
Intensi palloris, id est, intensae mortificationis carnis quae facit pallere. Vel, intensae dilectionis. Unde : " Palleat omnis amans. "
Intensi viroris : quia illibatae virginitatis. (Quaere titulo de virginitate ejus.)
Dura et fortis: per quod idonea sculpturis faciendis. Et Maria dura ad tribulationes sustinendas cum Filio, et solida per constantiam mentis in voto virginitatis. Unde constanter respondit: Virum non cognosco .
Rupibus inhaerens, id est, mentes diligens firmatas in bono.
Densa in foliis : quia multiplex intelligentia elicitur ex verbis ipsius positis in Evangelio.
Comam non deponit in hieme, nec ipsa virtutes suas in tribulatione.
Colitur ab avibus, id est, contemplativis qui sunt aves paradisi
Lenitate materiae apta litte rarum apicibus, sicut dicit Isidorus. Isa. xxx, 8 : Ingressus scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, etc. Quaere expositionem.