IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ad primam quaestionem hujus distinctionis respondet per duo dicta. Primum, verisimilius intellectus Christi habuit visionem perfectissimam Verbi. Suadetur ex dictis quaest. 1. dist. praeced, ubi probatum est voluntatem ejus habuisse summam gratiam, et ex Isidoro. Secundum, potest Deus immediate sine ulla concausa secunda efficere visionem talem in intellectu Christi. Probatur primo, quia nulla forma creata facit essentiam divinam praesentem, si non vult, nec absentem, si vult, praeter ipsam visionem. Secundo, forma praecedens visionem non est necessaria ad recipiendum eam, alias quietaretur intellectus ante visionem ; ergo ad coefficiendum ; sed omnem causam talem supplere potest Deus. Tertio, magis sequeretur intellectum naturaliter elicere visionem Dei, ponendo lumen essentialiter requisitum ad eam, quam si oppositum dicatur. Has duas rationes fuse tractat Doctor. Non loquitur de facto, et si loqueretur, nihil diceret contra Clement. Ad nostram, de Haeretic. ut dicam quarto, dist. 49. quaest. 11. Schol. ult. Vide Scotum quodl. 15. sig. De secundo princip.
In prima (a) quaestione sunt duo articuli. Primus est, an possit perfici visione perfectissima Verbi ; secundus, an primo et immediate absque alia forma prius perficiente.
Quantum ad primum articulum, dico quod sic, propter eamdem rationem, propter quam dist. quaest. I . dixi voluntatem ejus posse habere summam charitatem, et ita verisimile est esse de facto. Quod confirmatur per illud Isidori lib. Ide Summo bono, cap. 3. Trinitas sibi soli nola est, et homini assumpto, quod non potest intelligi, nisi de notitia in termino, vel simpliciter, vel possibili creaturae.
Quantum ad secundum articulum, potest dici quod inquantum intellectus habet rationem receptivi respectu visionis, non est aliqua forma necessario prius recepta ad hoc, ut visio recipiatur in intellectu, quia per illam formam non aliter esset objectum praesens, quam posset esse sine ea ; objecto autem eodem modo praesente intellectui, potest intellectus eodem modo recipere visionem objecti. Prima propositio probatur, quia illa allia forma posita non est objectum praesens, nisi absolute voluntarie se repraesentet, quia illa forma non potest esse necessaria ratio, qua objectum sit praesens ut visum, quia si vult videtur, si non vult non videtur. Illa etiam non posita potest objectum voluntarie se repraesentare intellectui, et hoc actu causando visionem in intellectu ; ergo, etc.
Praeterea, si aliqua forma esset necessario in intellecta prior ipsa visione, dicatur A, aut ergo A se haberet ad visionem in ratione causae efficientis ; aut in ratione causae materialis, ut proprium receptivum, sicut superficies in substantia se habet ad colorem, quia est propria ratio susceptiva coloris. Si autem A primo modo se haberet, ergo sine A posset visio inesse intellectui ; quidquid enim potest Deus per causam efficientem mediam, potest etiam immediate, et hoc in quocumque quod est receptivum illius.
Secundo modo non potest poni A necessarium in proposito ; tum quia tunc intellectus, ut est aliquid animae, esset beatus in A, quia receptivum multarum formarum immediate quietatur, quando habet perfectissimam formam, cujus est capax ; hic est hujusmodi, quia intellectus ex se non potest alias recipere nisi per istam, et ita intellectus, ut est aliquid animae, quietaretur naturaliter prius, quam sibi inesset visio Verbi, quod est impossibile. Secundo, quia absolutum, quod est ratio recipiendi aliquam formam, si per se est, per se potest recipere, sicut superficies per se existens potest per se recipere colorem ; ergo ipsum A, si est absolutum, et aliud a visione, et ratio recipiendi visionem, si per se esset, per se posset recipere visionem, et ita A per se existens posset beatificari visione, et per consequens etiam modo immediate beatificaretur ; et etiam sequitur quod intellectus non beatificaretur modo nisi per accidens, sicut substantia quantum ad potentiam passivam ejus quietaretur per accidens, per colorem possibilem inesse superficiei.
Quod si dicatur (b), totum, scilicet intellectum informatum A, per se beatificari visione, contra, unius actus per se est una potentia per se, et unum per se receptivum ; ergo istius visionis, quae est unus actus per se, non est totum per accidens per se potentia ; alterum ergo praecise est propria ratio et immediata recipieudi ; et ita sequitur propositum, ut duae primae rationes concludunt.
Itaque potest dici, (c) quod intellectus animae Christi potest passive recipere visionem Verbi primo et immediate, et hoc ita quod non perficiatur prius aliquo lumine tanquam forma absoluta alia a visione ; tum quia ipsa visio est lumen perfectum ; tum quia in intellectione naturali lumen praecedens visionem requiritur propter imperfectionem objecti, quod vel non est de se actu intelligibile, sed per intellectum agentem, qui est lumen, fit actu intelligibile, quod est potentia intelligibile ; vel si actu est intelligibile, non est per se sufficiens ad movendum intellectum ad acetum secundum. Neutrum istorum est in proposito, quia essentia divina est lux summa ex se et de se intelligibilis, et de se perfectissime motiva intellectus ; ergo nullum lumen requiritur cooperativum sibi. Quanto enim objectum magis habet de se rationem et perfectionem luminis, quod posset cooperari sibi, tanto minus coexigit ipsum ; ergo objectum omnino perfecte habens in se lumen natum cooperari objecto, omnino non coexigit lumen.
Similiter ad recipiendum ipsam visionem non requiritur habitus aliquis prior ipsa visione, quia habitus non disponit potentiam ad recipiendum actum, imo actus est natus prius recipi quam habitus ; tamen habitus acquisitus in nobis habet hanc perfectionem, quia est immanens in anima transeunte actu , ut sic intellectus, qui non potest habere perfectam notitiam plurium objectorum simul, quia non in actu, habeat saltem notitiam eorum permanentem, sicut potest, et ita in habitu; sed si aliquis actus esset ex natura sua ita permanens in actu, sicut ponitur habitus respectu illius, non oporteret ponere habitum, quia actus talis haberet perfectionem actus primi et secundi ; sed visio beata ex natura sua est forma ita permanens in intellectu, sicut habitus, qui ponitur prior ; uterque enim permanet semper ex praesentia perpetua objecti beatifici, et neuter posset aliter permanere.
Et si objiciatur (d) contra istud, quia tunc posset intellectus ex puris naturalibus videre Verbum, quia sine lumine gloriae et sine habitu praecedente visionem ; respondeo et dico quod conclusio videtur aliquo modo sequi, ponendo lumen vel habitum praecedentem visionem, ita quod sit necessaria, vel sufficiens ratio respectu visionis. Si enim caecus miraculose illuminatur, tamen illuminatus naturaliter videt, quia habet formam creatam, qua naturaliter potest uti ad operationem illam. Ita si detur intellectui supernaturaliter aliquis habitus, quo dato tanquam per formam sufficientem, intellectus potest videre Deum, et cum ipse habitus sit aliquid creatum, et naturaliter perficiens intellectum, sequeretur quod per aliquam formam creatam possibile esset naturaliter videre Deum ; sed non sequitur negando talem dispositionem vel lumen praecedens, (sive dicatur lumen, sive habitus, non curo), quia in quocumque instanti priori naturaliter ipsa visione, nulla est causa naturaliter prior ipsa visione ; usque enim ad illud instans naturae, quo intellectus videt, non habet intellectus, unde posset in istam visionem, sed tantum praecedit naturaliter ipse intellectus in se, et objectum, quod potest elicere ipsam visionem, quia non est motivum naturaliter proportionatum huic passo, nec natum naturaliter movere ipsum.
Tunc ad formam argumenti dico quod non sequitur, nisi quod intellectus animae Christi posset naturaliter in visionem ; sed non sequitur quod visio posset sibi inesse ex naturalibus suis, vel quod possit ibi inesse ex aliqua causa naturali, quia non potest sibi inesse, nisi a Verbo immediate causante istam visionem, quia quando causat illam, immediate et supernaturaliter causat.