Beda. Quid impletis nationum temporibus sequatur, ex ordine manifestat, dicens erunt signa in sole et luna et stellis.
Ambrosius. Quae quidem signa secundum matthaeum evidentius exprimuntur: tunc, inquit, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo. Eusebius. Tunc enim cum vitae corruptibilis consummatio agetur, et secundum apostolum species huius mundi transibit, et novum succedet saeculum, in quo vice sensibilium luminarium ipse christus fulgebit quasi iubar et rex novi saeculi: cuius erit tanta luminis virtus et gloria, ut sol, qui nunc radiat, atque luna et cetera sidera, adventu maioris luminis occultentur. Chrysostomus. Sicut enim in hoc saeculo luna et sidera mox obfuscantur orto sole; sic in gloriosa christi apparitione sol obtenebrescet, et luna non dabit proprium iubar, et stellae cadent de caelo, priore spoliatae amictu, ut potioris lucis amictu potiantur. Eusebius. Quae autem evenient orbi post luminarium obtenebrationem, ex quibus fiet angustia gentium, consequenter exprimit, dicens et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum: ubi videtur docere principium transmutationis universi futurum ex defectu substantiae humidae. Hac enim prima devorata, vel congelata, ut non amplius audiatur sonitus maris, nec contingant arenam fluctus eius, causa exuberantis siccitatis, ceterae mundi partes non amplius obtinentes vaporem solitum, emissum ex substantia humida, transmutationem patientur; et sic cum apparitio salvatoris confutare debeat repugnantia deo prodigia, exordium sument furoris prooemia ex siccitatibus, ut nec tempestas, nec fremitus maris ulterius audiatur. Quo facto subsequetur angustia superstitum hominum; unde sequitur arescentibus, idest tabescentibus, hominibus prae timore et expectatione, eorum scilicet quae supervenient universo orbi. Quae autem tunc ingruant mundo, consequenter ostendit, subdens nam virtutes caelorum movebuntur.
Theophylactus. Vel aliter. Cum alterabitur superior orbis, et elementa inferiora merito patientur iacturam; unde sequitur et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum; quasi dicat: mare terribiliter fremet, et littus maris agitabitur tempestate, ita ut sit populo terrae pressura, idest communis miseria, et tabescant timore et expectatione malorum irruentium mundo; unde sequitur arescentibus hominibus prae timore et expectatione, quae supervenient universo orbi.
Augustinus ad Hesychium.
Sed dices: confiteri vos poena vestra compellit adesse iam fines, dum impletur quod praenuntiatum est. Nullam enim patriam, nullum locum, nostris temporibus non affligi aut tribulari certum est. Sed si ista mala quae nunc patitur genus humanum, certa sunt indicia iam dominum esse venturum, quid est quod dicit apostolus: cum dixerint: pax et securitas? videamus ergo ne forte melius intelligatur non eo modo impleri quae praedicta sunt his verbis; sed tunc potius esse ventura, quando sic erit tribulatio universo orbi ut ad ecclesiam pertineat, quae universo orbe tribulabitur, non ad eos qui tribulabunt eam: ipsi enim sunt dicturi: pax et securitas. Nunc autem ista mala quae tamquam summa extremaque creduntur, utrique regno, christi scilicet et diaboli, videmus esse communia: pariter quippe his boni affliguntur et mali; interque tanta mala adhuc usquequaque frequentantur luxuriosa convivia. Hoccine est arescere prae timore, an potius inardescere prae libidine? theophylactus. Non solum autem mortales fluctuabunt cum alterabitur mundus, sed etiam Angeli stupebunt in tam terribilibus mutationibus universi; unde sequitur nam virtutes caelorum movebuntur.
Gregorius in evang..
Quid enim virtutes caelorum, nisi Angelos, dominationes, et principatus, et potestates appellat? quae in adventu districti iudicis, nostris tunc oculis visibiliter apparebunt, ut districte tunc a nobis exigant hoc quod nos modo invisibilis conditor aequanimiter portat. Eusebius. Cum etiam dei filius sit venturus in gloria, et confutaturus elatam tyrannidem filii peccati, ministrantibus Angelis, caeli fores a saeculo clausae patebunt, ut spectentur excelsa.
Chrysostomus. Vel virtutes caelicae movebuntur, quamvis sibi consciae non sint: videntes enim infinitas multitudines condemnari, non intrepide stabunt illic. Beda.
Unde et in iob dicitur: columnae caeli contremiscunt, et pavent ad nutum eius.
Quid ergo faciunt tabulae, quando tremunt columnae? quid virgula deserti patitur, cum cedrus Paradisi concutitur? eusebius.
Vel virtutes caelorum sunt quae praesunt sensibilibus partibus universi: quae quidem tunc movebuntur, ut potiorem statum attingant.
Absolventur enim in saeculo novo a ministerio, quo deo serviunt circa sensibilia corpora secundum corruptionis statum.
Augustinus. Sed ne dominus, propinquante secundo adventu suo, ea pro magno praedixisse videatur quae huic mundo etiam ante primum eius adventum fieri consueverant, et rideamur ab eis qui plura in historia gentium et maiora legerunt, haec quae dicta sunt, melius in ecclesia existimo intelligi. Ecclesia enim est sol, et luna, et stellae, cui dictum est: pulchra ut luna, electa ut sol; quae tunc non apparebit, persecutoribus ultra modum saevientibus. Ambrosius.
Plurimis etiam a religione deficientibus, clara fides obscurabitur nube perfidiae; quia sol caelestis in ea, fide minuitur vel augetur; et sicut menstruis, idest mensium, defectibus, luna vel terrae oppositu, cum fuerit ex regione solis, vanescit; sic et sancta ecclesia, cum lumini caelesti vitia carnis obsistunt, fulgorem divini luminis de christi radiis non potest mutuari: nam in persecutionibus lucem divini solis plerumque amor vitae huius excludit. Cadunt etiam stellae, idest gloria micantes viri, si persecutionis acerbitas convalescat, quae oportet fieri donec ecclesiae multitudo cumuletur: sic enim probantur boni, sic produntur infirmi. Augustinus.
Quod autem dictum est et in terris pressura gentium, gentes voluit intelligi, non quae in semine Abrahae benedicentur, sed quae ad sinistram stabunt. Ambrosius. Ergo varii animorum aestus ita graves erunt ut delictorum multitudine male consciis futuri iudicii metu, sacri nobis ros fontis arescant. Quemadmodum autem domini expectatur adventus, ut eius praesentia in toto fiat vel hominis orbe vel mundi, quae fit in singulis, cum omnibus affectibus receperint christum; sic virtutes caelorum in adventu domini augmentum gratiae consequentur, et plenitudine divinitatis propius se infundente movebuntur. Sunt etiam virtutes caelorum, quae enarrant gloriam dei, quae pleniore christi infusione movebuntur, ut videant christum. Augustinus.
Vel virtutes caelorum movebuntur, quia impiis persequentibus, quidam fideles fortissimi turbabuntur.
Sequitur et tunc videbunt filium hominis.
Theophylactus. Tam fideles quam infideles: radiabit enim amplius sole tam ipse quam crux eius: unde ab omnibus cognoscetur. Augustinus ad Hesychium.
Quod autem dicit venientem in nube, duobus modis accipi potest: sive in ecclesia sua tamquam in nube venientem, sicut nunc venire non cessat; sed ideo tunc cum potestate magna et maiestate, quia maior maiestas et potestas illius apparebit sanctis, quibus magnam virtutem dabit, ne tanta persecutione vincantur; sive in corpore suo, in quo sedet ad dexteram patris, merito credendus est non solum in eodem corpore, verum etiam in nube venturus: quoniam sic veniet sicut abiit; nubes autem suscepit eum ab oculis eorum. Chrysostomus. Semper enim deus in nube apparet, secundum illud: nubes et caligo in circuitu eius: unde et filius hominis in nubibus veniet, ut deus et dominus, non latenter, sed in gloria digna deo; et ideo subdit cum potestate magna et maiestate.
Cyrillus. Intelligendum est similiter magna.
Primam enim apparitionem prosecutus est cum infirmitate et humilitate nostra; sed secundam celebrabit cum propria potestate et magna maiestate. Gregorius in evang.. In potestate enim et maiestate visuri sunt quem in humilitate positum audire noluerunt; ut virtutem eius tanto tunc districtius sentiant, quanto cervicem cordis ad eius patientiam non inclinant.