Chrysostomus super Matth..
Sicut testimonium studiosi agricolae est messis fecunda, ita assidui doctoris est documentum ecclesia plena: unde et hic dicitur et egredientibus illis ab iericho, secuta est eum turba multa.
Neminem labor itineris impedivit, quia amor spiritualis fatigationem non sentit; neminem possessionum suarum recordatio retraxit, quia ingrediebantur in possessionem regni caelestis. Vere enim non habet super terram quod amet qui bonum caeleste in veritate gustaverit. Opportune autem oblati sunt ante faciem christi duo caeci, ut apertis oculis quasi testes virtutis ascenderent cum eo in ierusalem: unde sequitur et ecce duo caeci. Hi currentium strepitum audiebant, et personas non videbant, nihil solutum habentes de toto corpore nisi vocem: et ideo, quia pedibus eum sequi non poterant, voce sequebantur: unde dicitur audierunt quia iesus transiret, et clamaverunt dicentes: domine, miserere nostri, fili David. Augustinus de cons. Evang.. Hoc autem factum marcus commemorat; sed de uno caeco factum: quae ita solvitur quaestio: nam duorum caecorum quos matthaeus interposuit, unum fuisse in illa civitate famosissimum, ex hoc satis apparet quod et nomen eius et patris eius marcus commemoravit: barthimaeus enim timaei filius ex aliqua magna felicitate deiectus notissimus fuit; qui non solum caecus, verum etiam mendicus sedebat.
Hinc est ergo quod ipsum solum voluit commemorare marcus, cuius illuminatio tam claram famam huic miraculo comparavit, quam erat illius nota calamitas.
Lucas vero quamvis omnino eodem modo factum, tamen in alio caeco intelligendus est par commemorare miraculum. Ille quippe hoc factum dicit, cum appropinquaret iericho; alii cum egrederetur ab iericho.
Sequitur turba autem increpabat eos, ut tacerent. Chrysostomus super Matth..
Videbant enim sordidas vestes, et non considerabant conscientiae claritatem.
Ecce fatua sapientia hominum: existimant enim iniuriam pati magnos, si a pauperibus honorentur. Quis enim pauper ausus est divitem publice salutare? Hilarius.
Vel silentium non causa honoris exigunt; sed quod acerbe a caecis audiunt quod negabant, scilicet dominum esse David filium. Origenes in Matth..
Vel qui crediderant increpabant eos, ut non appellarent eum contemptibili nomine filium David, sed potius dicerent: fili dei, miserere nostri. Hilarius. Invitabantur autem magis vetiti, quam compescebantur: fides enim quando vetatur, magis accenditur; et ideo in periculis secura est, et in securitate periclitatur: unde sequitur at illi magis clamabant dicentes: miserere nostri, fili David. Primo enim clamabant, quia caeci erant; secundo magis clamabant, quia vetabantur ad lumen accedere.
Chrysostomus in Matth..
Christus autem permittebat eos vetari, ut plus eorum desiderium appareret.
Hinc autem disce quoniam, etsi abiecti fuerimus, cum studio accedentes ad deum, per nosipsos, assequemur quod petimus.
Sequitur et stetit iesus, et vocavit eos, et ait: quid vultis ut faciam vobis? Hieronymus.
Ideo autem stetit iesus, quia caeci quo pergerent ignorabant. Multae foveae erant in iericho, multae rupes et praerupta in profundum vergentia; idcirco dominus stat, ut venire possint. Origenes in Matth.. Vel iesus non pertransit, sed stat, ut stante eo, non transfluat beneficium; sed quasi de fonte stante misericordia defluat usque ad eos. Hieronymus.
Vocari autem iubet, ne turbae prohibeant; et interrogat quid velint, ut ex responsione eorum, manifesta debilitas appareat, et virtus ex remedio cognoscatur.
Chrysostomus super Matth..
Vel interrogat propter fidem; ut dum caeci christum filium dei confitentur, confundantur videntes qui eum tantum hominem putant. Dominus quidem christum vocaverant; et verum dixerant; sed dicentes filium David, dissipabant quod bene confessi sunt: nam abusive et homines domini dicuntur; vere autem nemo dominus, nisi deus. Cum ergo dicunt domine, fili David, abusive christum secundum hominem honorant; si autem solummodo dominum dicerent, deitatem confiterentur; ideo interrogat: quid vultis? tunc illi iam non dixerunt: domine, fili David; sed tantum domine, sequitur enim dicunt illi: domine, ut aperiantur oculi nostri. Filius enim David caecos illuminare non potest, filius dei potest. Quamdiu ergo dixerunt domine, fili David, suspensa est sanitas; mox autem ut dixerunt domine, infusa est sanitas: sequitur enim misertus autem eorum iesus tetigit oculos eorum; et confestim viderunt. Tetigit autem ut homo carnaliter, sanavit ut deus. Hieronymus. Praestat enim artifex quod natura non dederat; aut certe quod debilitas tulerat, misericordia donat. Chrysostomus in Matth..
Hi autem sicut ante donationem fuerunt perseverantes, ita et post donationem non fuerunt ingrati. Chrysostomus super Matth.. Bonum enim munus obtulerunt christo sanati: sequitur enim et secuti sunt eum. Hoc enim deus a te requirit secundum prophetam, sollicitum te ambulare cum domino deo tuo.
Hieronymus. Qui ergo in iericho contracti sedebant, et clamare tantum noverant, postea sequuntur iesum non tam pedibus quam virtutibus. Rabanus. Iericho autem, quae interpretatur luna, defectum nostrae mutabilitatis significat.
Origenes in Matth.. Mystice autem iericho intelligitur mundus, in quem christus descendit. Qui autem sunt in iericho, exire nesciunt de sapientia mundi, nisi viderint non solum iesum exeuntem de iericho, sed etiam discipulos eius.
Haec ergo videntes, secutae sunt eum turbae multae, mundum et mundana omnia contemnentes, ut christo duce ascendant in ierusalem caelestem. Duos caecos possumus dicere Iudam et Israel, qui ante christi adventum caeci fuerunt, quia non videbant verbum verum, quod erat in lege et prophetis; tamen sedentes secus viam legis et prophetarum, et secundum carnem tantum intelligentes, clamabant tantum ad eum qui factus est ex semine David secundum carnem. Hieronymus, vel duos caecos plerique Pharisaeos et sadducaeos intelligunt. Vel aliter. Duo caeci sedentes iuxta viam significant de utroque populo quosdam iam cohaerentes per fidem dispensationi temporali secundum quam christus via est, et desiderantes illuminari; idest, aliquid de verbi aeternitate intelligere: quod transeunte domino impetrare cupiebant, idest, per meritum fidei, qua creditur filius dei, et natus homo, et passus propter nos: per hanc enim dispensationem quasi transit iesus, quia actio temporalis est. Oportebat autem ut tantum clamarent donec resistentis sibi turbae strepitum vincerent; idest, tam perseverando animum intenderent orando atque pulsando, quousque consuetudinem desideriorum carnalium (quae tamquam turba obstrepit cognitioni lucem veritatis aeternae videre conanti) vel ipsam hominum carnalium turbam, studia spiritualia impedientem, fortissima intensione superarent.
Augustinus de verb. Dom..
Bonos enim christianos volentes facere praecepta dei, christiani mali et tepidi prohibent; clamant tamen illi non deficientes: cum enim quisque christianus coeperit bene vivere mundumque contemnere, in ipsa sui novitate patitur reprehensores frigidos christianos; sed si perseveraverit, ipsi iam obsequentur qui ante prohibebant. Augustinus de quaest. Evang..
Itaque audiens iesus, qui ait: pulsanti aperietur, stans, eos tangit et illuminat: quia enim fides incarnationis temporalis ad aeterna intelligenda nos praeparat, transeunte iesu admoniti sunt ut illuminarentur, et ab eo stante illuminati sunt: temporalia enim transeunt, aeterna stant. Chrysostomus super Matth..
Quidam interpretantur duos caecos gentiles: unum ex cham, alium ex Iaphet: qui secus viam sedebant, idest iuxta veritatem conversabantur, sed veritatem invenire non poterant; vel secundum rationem verbi consistentes, quia notitiam verbi nondum acceperant. Rabanus.
Agnita autem fama nominis christi, participes eius fieri quaerebant. Contradicebant multi: primo Iudaei, ut in actibus legimus; deinde etiam gentiles persecutione instabant: nec tamen eos qui erant ad vitam praeordinati, salute privare volebant.
Chrysostomus super Matth..
Consequenter autem gentium oculos mentis tetigit iesus, dans eis gratiam spiritus sancti; quae illuminatae secutae sunt eum operibus bonis. Origenes in Matth.. Et nos ergo sedentes iuxta Scripturarum viam, et intelligentes in quibus caeci sumus, si ex affectu petierimus, tanget oculos animarum nostrarum, et recedet a mentibus nostris tenebra ignorantiae, ut eum in scientiae lumine sequamur, qui dedit nobis posse videre propter nihil aliud nisi ut eum sequamur.