CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De errore quorumdam qui justum naturale non unius apud omnes determinant.
Quibusdam autem videtur quod omnia justa sint legalia, et nullam nisi ex in- : stitutione vim habentia. De naturalibus enim dicunt, quod omne naturale immo- bile sit, et quod ubique habeant eamdem potentiam, quemadmodum ignis et hic et in Persis ardet secundum ustivam potentiam quae est in ipso. Sed justa non dicunt esse naturalia : eo quod omnia justa mota esse conspiciunt, et (sicut dicimus in primo hujus scientiae libro) tantam habent diversitatem et errorem, quod lege posita esse videntur et non natura. Hi tamen decepti sunt. Non enim sic se habet : sed potius quodammodo naturalia immutabilia sunt, scilicet quantum ad prima principia quibus homo ad bonum et ad verum ordinatur : haec enim humanitati inscripta sunt, et non mutantur. Usus autem horum relatus ad operationes, in multas variatur consuetudines et institutiones. Unde quamvis apud deos omne iustum nequaquam aliter se habeat, eo quod nihil diis mutabile est : apud nos autem natura ens aliquo modo mutabile est, quia omne quod in natura humana est, mutabile est : et quamvis hoc sit, tamen humanorum justorum aliquod est naturale, aliquod non naturale.
Inter ea autem quae natura sunt, quale sit illud justum quod cum natura sit, convenit tamen aliter se habere : et quale sit illud justum quod non natura est, sed est legale : et compositio quaedam quae convenit inter homines quod etiam mobile est contingens aliter se habere : et utrum ambo ista similiter mobilia sint, manifestum ex praeinductis est.
Et in aliis quae praeinduci possunt, eadem congruet determinatio. In membris enim animalium, quamvis una positio naturalis sit, tamen natura in diversitate materiae operans, aliquando variat ordinem. Quamvis enim omne animal ex. dextro et sinistro componatur, tamen in animalibus inveniuntur ambo dextra : et quamvis hepar in dextro sit et splen in sinistro, tamen conversus modus saepe
invenitur. Et hujus causa est, quia tanta fuit inaequalitas materiae, quod natura ordinem debitum adhibere non potuit : et ne totum per confusionem perderetur, fecit quod potuit, aliquod malum tolerans : et sic provehens materiam ad proximum quod potuit, duxit naturae ordinem. Quod in omnibus urbanitatibus oportet observari : quia quaecumque de numero sunt inventa secundum compositionem quae est inter homines, et secundum id quod confert reipublicae, illa similia sunt mensuris. Mensuris autem diversa similiter mensurari non possunt : eo quod una mensura non uno modo potest eis applicari, sicut in curvis et rectis et in nodosis et planis : cum tamen hoc necesse sit ad unam mensuram referri. Sic non est ubique aequalis vini et frumenti mensura : sed ubi riaec anundant et venduntur pro copia, minor mensura datur : ubi autem ista venduntur et emuntur pro necessitate, et ubi abundant minus, ibi eodem pretio minor mensura venditur quo maior in loco copiae emebatur. Sic etiam naturalia justa pro diversitate cohabitantium necesse est variari. Hominum enim tanta diversitas est, quod ad unum ordinem justi naturalis quem in usu in omni opere suo participet, reduci non potest. Non tamen propter hoc a regimine abstinendum : quia si non potest reduci in ordinem primum et principalem, reducitur tamen ad aliquem qui circa primum est, et ad primum habet respectum.
Similiter et illa justa quae non naturalia sunt, sed humana, vel legalia, non eadem ubique sunt : quia neque una et eadem urbanitas est apud omnes. Sed hoc verum est, quod illa omnium quae urbanitatum secundum naturam optima est, una sola est et ubique, ad quam omnes aliae habent respectum : illam tamen observatam fuisse in communitate in toto sine omnis naturalis justi variatione non memini me legisse, nisi primo apud Zebadaeos et secundo apud Bragmanos. Unde Didymus Bragmanorum rex.
leges edidit. Unam quidem, mulieres non uti decore quem natura negavit. Aliam autem, non aedificandas domus esse : eo quod antra dum vivunt perficiunt hospitium, et dum moriuntur, in sepulcrum. Tertiam, non esse venandum : quia cui natura fugam dedit, dum fugit, non est insequendum. Et alias multas tales quae in libro Didymi quem Alexandro scripsit, continentur.
Justorum autem et legalium omnium, sive naturalia sint, sive legalia, sive consuetudinalia unumquodque sic se habet ut universale ad particularia. Universale enim in multis et de multis est secundum rationem non variatum, et sic est de . multis : et cum multa sint in quibus est, magnam et multimodam secundum esse habet variationem. Per omnem eumdem modum est in his quae justa sunt, quae sunt mensura operum nostrorum. Operata enim ab hominibus valde multa et differentia sunt. Justorum autem sive naturalium sive legalium quod mensura .operatum est, unumquodque est unum secundum se et rationem. Sic enim mensurando universale est, et de multis secundum quod ponitur in usu, non omnia sibi aequaliter applicabilia invenit : et ideo in usu necesse est variari, quia sic non de multis, sed in multis est.