Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Septimo probat ex ratione omnipotentiae, quia si quod unus Deus vellet esse, posset alter destruere, (ille non esset omnipotens, si non posset, altor esset nullipotens.
(a) De septima via, scilicet de omnipotentia videtur quod illa non per rationem naturalem demonstrabilis, quia omnipotentia
(ut alias patebit) non potest concludi ratione naturali, ut Catholici credunt omnipotentiam, nec concluditur ex ratione infinitae potentiae. Tamen ex omnipotentia credita arguitur sic propositum: Si A est omnipotens, ergo potest facere circa quodcumque aliud, ipsum esse vel non esse, et ita posset destruere B, et ita fieret B nullipotens; ergo B non est Deus.
Ista ratio non valet, quia B non est objectum omnipotentiae ipsius A, quia omnipotentia pro objecto respicit possibile, B autem ponebatur necessarium sicut A.
Ideo ex omnipotentia credita arguitur aliter sic, declarando rationem Richardi, 2. de Trinit. cap. ult. Omnipotens sicut suo velle potest producere omne possibile, ita suo nolle potest impedire vel destruere omne possibile si jam habet esse A; ergo omnia possibilia potest suo velle in esse producere, non autem est necesse quod B velit omnia illa esse, sed potest nolle illa esse quae A vult, quia voluntas B se habet contingenter ad illa quae vult A, sicut voluntas A ad illa quae B vult, si est Deus. Si autem B nolit illa esse, ergo nullum eorum est; igitur si sint duo omnipotentes, uterque illorum faceret alterum nullipotentem non destruendo illum, sed faciendo vel prohibendo per suum nolle esse volitorum ab alio.
Quod si dicas somniando, quod concordant in voluntate sua, quamvis de hoc nulla sit necessitas, sed quasi fecerunt pacta.
Adhuc probo, quod neuter eorum erit omnipotens, nam si A est omnipotens, potest producere suo velle quodcumque aliud possibile volitum a se. Ex hoc sequitur, quod B nullum eorum potest producere suo velle, et ita non est omnipotens.
Quod hoc sequatur patet ex quarta via, quia impossibile est duas causas esse totales unius effectus, quia ex quo causatus est ab una, impossibile est quod sit ab alia.
Argumenta quaedam aliorum ad conclusionem praedictam nolo hic adducere, quibus non oportet inniti, quia sunt solubilia et aeque forsan concludentia unum esse Angelum in una specie, si Angelus est simplex in essentia sua: aut si concludunt, non tamen ex naturaliter nobis notis, nec oportet illa adducere ut solvenda, quia non sunt contra conclusionem quam teneo.