Quantum ad secundum dicit, etenim. Hic ponitur ratio petitionis, et est duplex: quasi dicat, peto non erubescere, et non irrideri. Et primo ostendit quibus non debeatur confusio. Secundo ostendit quibus debeatur, ibi, confundantur etc..
Dicit ergo quantum ad primum: etenim qui sustinent te non confundentur. Illi sustinent eum qui cum longanimitate eum expectant: Habac. 2: si moram fecerit, expecta eum, quia veniens veniet: Eccl. 2: nullus speravit in eo et confusus est.