CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De differentia justi et justificationis, injusti et injiustificationis.
Quia vero secundum praedicta usus justi et justum differunt sicut universale secundum se acceptum, et universale in particularibus diffusum. Secundum se quidem dicitur justum : in operibus autem diffusum dicitur justificatio : ideo cum modis justi de justificatione et modis justificationis est determinandum. Differt enim injustificatio et injustum, et justificatio et justum. Injustum quidem enim est natura vel ordine determinatum .per privationem : in materiali quidem natura in consuetudinali vel legali ordine ordinantis quo privatur. Idem autem hoc injustum quando operatum est sive in opere positum, injustificatio est et vocatur. Ante autem quam operatum sit, quando in se accipitur ut naturali ratione determinatum vel ordine instituentis sancitum, nequaquam injustificatio est, sed injustum tantum, ut universale se habens ad omnes suae speciei justificationes. Similiter autem etiam se habent justificatio et justum ad invicem. Justum autem hoc in opere quod justificatio est, communi quidem nomine ut in pluribus apud Graecos vocatur AdminBookmark enim justum est, et AdminBookmark operatio. Ta- men injustificatio et justificatio dupliciter est. Est enim quaedam injustificatio . optima et ad proprium officium politici
pertinens : et haec est quae est directio iniustificationis et justificationis : et hoc est quando princeps increpando aggreditur pravos et in justificando eos culpat injustos esse, et sic injustificationem quam fecerunt, dirigit ad justificationem quae justi operatio vocatur. Quales autem species et quot et circa quae justa vel injusta existentes justificatio haec vel injustificatio habeat, posterius est intendendum in hoc eodem opere, postquam de ipsius justificationis et iniustificationis natura determinavimus.
Nunc autem attendendum, quod cum justa aut injusta sint accepta, ut dictum est, ut universalia, iniustum tamen non facit et justum, nisi quando volens quis ipsa operatur : eo quod justitia et omnis virtus totum bene habet in voluntate, sicut in secundo determinatum. Quando autem nolens operatur, proprie loquendo neque injustum facit, neque justum operatur, nisi forte secundum accidens : quia scilicet fit ab eo quod injustum vel justum est, quamvis sua non fiat voluntate. Injustificatio enim quae non est objurgatio principis, sed injusti operatio : similiter et justificatio quae Graece AdminBookmark
AdminBookmark vocatur, determinatur et diffinitur voluntario et involuntario. Cujus signum est, quia quando in tali injustificatione quod factum est,voluntarium est, vituperatur : tunc etiam injustificatio est et proprie nominatur. Propter quod in operibus humanis aliquid quidem injustum erit : injustificatio autem nequaquam erit si non adsit ei quod voluntarium sit. Dico autem voluntarium quidem, quemadmodum prius in tertio hujus scientiae libro a nobis determinatum est : et hoc est utique quod aliquis operatur aliquid eorum cujus principium est in ipso, sciens et non ignorans singularia in quibus est actus. Verbi gratia, quando neque ignorat quem sive personam circa quam operatur, neque ignorat quo sicut instrumento operatur, neque ignorat cu- jus gratia operatur : puta quem percutit, et quo, quia rotundato, vel lanceato : et cujus gratia, scilicet ut sanet vel interficiat : et quando unumquodque horum sit, et vult per se et non secundum accidens. Unde etiam id quod vi fit, injustum est, sed non est injustificatio. Quemadmodum si quis violenter apprehendens manum alicujus, eadem manu percutit alium. Quamvis enim in justo cujus manus est, sit principium movendi manum, non tamen in ipso est retrahere manum apprehensam : et ideo talis percussio non sibi imputatur ad iniustificationem. Et sic est in voluntariis per ignorantiam. In his casu aliquando contingit eum qui percussus est, patrem esse percutientis : et percutiens quando percussit, scivit hominem esse vel praesentium aliquem, sed patrem nescivit esse : et ideo pater involuntarie percussus est : et non imputatur percutienti quando percutiendo licitae rei operam dedit : unde tale etiam injustum est, sed injustificatio non est. Similiter autem determinandum est in aliis circumstantiis quae sunt quando, ubi, quomodo, cujus gratia, et in tota operatione.
Ignoratum enim in circumstantiis, vel non ignoratum in his quae violenter fiunt, quorum principium non est in operante, involuntaria sunt ambo. Quando autem dicimus in violentis in nobis non esse principium, intelligimus quod non sint in nobis secundum electionem voluntatis, secundum quam nos domini sumus nostrarum operationum. Si enim in nobis sint sicut in natura et non in electione, non dicetur esse voluntarium.
Multa enim sunt in potestate naturae existentium, quae scientes operamur et patimur, quorum nullum neque voluntarium, neque involuntarium est : puta senescere, cibos digerere, infirmari, vel mori.
Per se enim et secundum accidens se-. cundum unam similitudinem est tam in injustis quam in justis. Etenim cum justum sit pignus reddere redemptum, tamen qui pignus reddit nolens propter timorem ne puniatur, neque justa operari per se, neque AdminBookmark dicendus : et si
dicitur, erit secundum accidens.
Similiter autem et ex opposito qui coactus et nolens pignus non reddit, secundum accidens dicendus est injusta facere et injusta operari, et non per se.
Voluntariorum autem quae secundum largam voluntarii rationem accipiuntur, quaedam praeeligentes operamur, quae etiam simpliciter voluntaria sunt : quaedam autem operamur non praeeligentes. Praeeligentes quidem operamur, quaecumque praeconsiliantes operamur, ita quod ratio omnia ea quae circa opus sunt, consideret, ordinet, et determinet ad electionem. Non praeeligentes autem operamur, quaecumque non praeconsiliantes operamur, sed ex impetu passionis alicujus impellimur in ipsa, sicut amor heroas, et passio timoris, vel tristitiae, vel famae ad multa impellit quae non fiunt ex consilio rationis. Et secundum ista modi justi et injusti, justificationis et injustificationis determinantur.