IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Resolutive tenet ut problema, characterem esse formam absolutam, vel relationem realem extrinsecam. Ex quo constat Vasq. 3. p. d. 134. cap. 2. falso imposuisse Scoto, quod dixerit characterem esse relationem rationis. Constat etiam alios esse temerarios, qui ob hoc Scotum temeritatis notant ; imo non tenet esse respectum realem, ut falso ei imponit Sotus supra, sed tantum hoc posse defendi, probabilius tamen poni formam absolutam, ita ejus discipuli, Bassol. hic. q. 3. Mayron. d. 7. q. 5. a. 10. Rubion. q. 2. a. 2. Vorillon. d. 3. q. 3. concl. 1.
(g) Ad quaestionem potest dici, quod sicut non potest probari aliquam formam realem imprimi in susceptione Baptismi, aliam a gratia et virtutibus, et hoc neque per rationem naturalem, neque etiam per rationem evidentem ex creditis manifestis, ita non potest probari characterem, si ponatur forma realis, esse formam absolutam realem vel respectivam, quia utrumque salvari potest, quod sit, scilicet forma respectiva, sicut jam ostensum est, vel quod sit forma realis absoluta. Si ponatur, non potest evidenter improbari ; quaedam enim sunt satis rationabiliter concedenda de charactere, si ponatur esse, utpote quod est forma spiritualis impressa a Deo cuicumque suscipienti Sacramentum non iterabile. Et quod ex institutione divina efficaciter significat gratiam illius Sacramenti; et quod disponat ad eam, sicut declaratum est in quaestione praecedente, quia est in eodem susceptivo, et ab eodem agente, et forma prior et imperfectior: et quod sit indelebilis, cum non habeat causam demeritoriam corruptivam. Et quod sit signum memorativum respectu susceptionis Sacramenti, quae praeteriit, et signum configurativum, id est, signans obligationem animae ad Christum. Quod etiam sit forma assimilativa alteri suscipienti Sacramentum, et ab alio distinctiva, qui non suscipit.
(h) Haec omnia, quae videntur rationabiliter concedenda de charactere, si ponatur forma realis absoluta, possunt salvari, si ponatur respectus realis per modum praedictum, sicut si est forma absoluta realis. Si autem ponatur respectus realis, dictum est prius, qualiter ista salvabuntur, qualis respectus sit, quia extrinsecus adveniens. Sed si ponatur forma absoluta, necesse est dicere quod pertineat ad genus qualitatis, nec oportet declarare quomodo omnes istae conditiones sibi conveniant, quia satis patet.
(i) Sed tunc est dubium, in qua specie qualitatis debeat poni? Dicitur, quod quia est qualitas supernaturalis, non oportet quod ponatur in genere Qualitatis secundum Philosophum 10. Metaphys. Corruptibile et incorruptibile differunt plusquam secundum genus. Naturale vero et supernaturale differunt plus quam corruptibile et incorruptibile, quia corruptibile et incorruptibile continentur sub uno membro, scilicet sub naturali: ergo multo magis naturale et supernaturale plus differunt quam secundum genus.
Contra, fides, spes et charitas sunt supernaturalia quaedam, et tamen conceduntur esse proprie in genere Qualitatis. Hoc idem patet aliter, quia naturalitas et supernaturalitas non sunt conditiones, nisi per comparationem ad agens: talis autem comparatio non variat aliquid quantum ad esse in genere, quia aliquid ponitur in genere secundum suam propriam quidditatem formalem, circumscripta relatione ad agens. Nec valet dictum Philosophi 1. Metaph. quia loquitur de genere Physico: sic enim nulla duo sunt ejusdem generis, nisi sint transmutabilia ad invicem. Sed idem genus Logicum bene potest continere multa, quae non pertinent ad idem genus Physicum, ut patet de substantia corporea et incorporea, et de qualitate corporali et spirituali.
Aliter dicitur, quod secundum quod est principium configurandi, potest poni in quarta specie Qualitatis: secundum autem quod est principium assimilandi, poni potest in tertia; et, ut est potestas quaedam, in secunda; et ut est dispositio ad gratiam, in prima, quae est dispositio ; inquantum vero immobiliter permanens, in prima, quae est habitus. Sed hoc non valet, quia etsi posset habere multas proprietates, secundum quas assimiletur formis diversarum specierum Qualitatis, tamen non potest esse in se tot quidditative. Non enim est in se, nisi una quidditas simpliciter: ergo tantum erit in una specie.
Verumtamen istud posset habere aliquam probabilitatem de una alia forma, quia secundum veritatem, illa divisio Qualitatis in quatuor species, non est proprie generis in species, sed est tantum secundum quosdam modos diversos convenientes diversis qualitatibus. Et forte eidem qualitati in se secundum essentiam, possent competere plures modi, qui ponuntur in diversis qualitatibus. Aliter dicitur, quod est in quarta specie Qualitatis, quia est figura quaedam spiritualis. Sed hoc nihil est, quia nil collocatur in genere per proprietates metaphoricas ; alioquin Christus esset vere in genere substantiae inanimatae, quia dicitur Petra ; et esset in genere animalis irrationalis, quia Leo dicitur metaphorice: et in genere Qualitatis, quia dicitur lux : Ego sum lux mundi, etc. Sed ex metaphoricis colligenda est propria conditio rei in se, et secundum illam collocanda est in genere et specie, sicut posset species intelligibilis poni in quarta specie Qualitatis, quia configurat animam ipsi objecto cognito.