Theophylactus. Posuit supra dominus terribilia et sensibilia malorum indicia quae occupabunt peccatores, sed contra haec mala remedium est cautela et oratio; unde dicitur attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate.
Basilius.
Singulum animalium a conditore omnium deo habet intrinsecus causas facientes ad tutelam consistentiae propriae: propter quod et christus nobis dedit hanc monitionem, ut quae illis a natura, haec nobis auxilio rationis et cautela contingant: fugientibus quidem peccatum, ut irrationabilia fugiunt mortifera pabula, inquirentibus vero iustitiam, sicut illa herbas nutritivas requirunt; et ideo dicit attendite vobis, ut scilicet discernere possitis a salubri nocivum. Sed quoniam dupliciter contingit attendere, hinc quidem corporis oculis, illinc vero per intellectivam virtutem, oculus corporis virtutem non attingit: restat igitur dictum esse de opere intellectus, attendite; hoc est, undique circumspicite vos, pervigil habentes ad vestram custodiam animae lumen. Neque autem dixit attendite vestris, aut eis quae circa vos sunt, sed vobis: vos enim estis intellectus et anima; vestrum autem corpus est sensus; circa vos autem opes, artes et reliqua vitae supellex; quibus non monet attendendum, sed animae, cuius praecipua cura habenda.
Eadem vero admonitio aegrotantes sanat, et sanos perficit; servatores praesentium, et provisores futurorum; non alienorum censores, sed suorum scrutatores; non dimittentes intellectum servum fieri passionum, sed irrationale animae subicientes rationali. Cur autem sit attendendum, subiungit dicens ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae. Titus. Quasi dicat: cavete ne lumina mentis vestrae graventur: cura namque praesentis vitae, et crapula, et ebrietas fugant prudentiam, quassant fidem, operantur naufragia. Basilius. Est autem ebrietas nimius usus vini; crapula vero anxietas et nausea quae est in ebrietate, a motione capitis Graeco vocabulo dicta. Sicut igitur cibis ne esuriamus, sic et potibus ne sitim patiamur, utendum est, vitando diligentius lapsum. Fallax enim est vini ingestio. Anima autem vino libera prudentissima erit et optima; sed humectata vini vaporibus quasi quadam nube velatur. Curiositas autem huius vitae quamvis nihil inhibitorum continere videatur, si tamen ad cultum divinum non coadiuvet, vitanda est; et quare hoc dixerit, ostendit subdens et superveniat in vos repentina dies illa. Theophylactus. Non enim cum deliberatione veniet dies illa, sed ex improviso et furtim capiens tamquam laqueus non caventes; unde sequitur tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae. Quod diligentius discuti potest. Capiet enim dies illa sedentes in superficie terrae quasi impraemeditatos et inertes. Quotquot vero sunt solertes et agiles ad bonum, non sedentes, et otiantes in terrenis; sed surgentes ab eis, sibi dicentes: surge, vade, quoniam non est hic tibi requies; talibus non est illa dies, ut laqueus, in discrimen, sed ut dies festivus. Eusebius. Praedicta igitur docuit esse attendenda ad cavendam gravedinem inde provenientem; unde sequitur vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt. Theophylactus. Scilicet famem, pestem, et cetera huiusmodi, quae temporaliter electis et aliis imminent, et ea quae postmodum accidunt reis perenniter: illa enim aliter cavere non possumus, nisi per vigilias et orationes. Augustinus de cons. Evang.. Haec intelligitur illa fuga quam matthaeus commemorat, quae non debet fieri in hieme vel sabbato. Ad hiemem pertinent curae huius vitae, quae tristes sunt velut hiems: ad sabbatum vero crapula et ebrietas, quae carnali laetitia luxuriaque cor submergit atque obruit; quod malum sabbati nomine significatur, quia illo die Iudaei deliciis affluunt, dum spirituale sabbatum ignorant.
Theophylactus. Et quia christianum decet non solum fugere mala, sed etiam niti ad gloriam assequendam, subdit et stare ante filium hominis: haec est enim angelica gloria stare ante filium hominis deum nostrum, et faciem eius iugiter cernere. Beda. Et certe si quis sapiens medicus praeciperet attendere a succo alicuius herbae, ne repentinus interitus superveniat, magno studio medici mandata servaremus: nunc autem salvatore admonente ebrietatem, et crapulam, et curas saeculi esse cavendas, his sauciari et consumi non timent: quia fidem quam medici dictis praebent, domini verbis praebere contemnunt.