Confundantur. Hic ostendit quibus debeatur confusio sive erubescentia, quia, iniqua agentes. Est autem duplex confusio: scilicet bona et mala: Eccl. 4: est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. De prima dicitur Hier. 8: confusi sunt quia abominationes fecerunt. Haec confusio est poenae, et damnationis aeternae. Sed de bona confusione sequitur postea. Quinimmo confusione bona non sunt confusi: et ideo hic agitur de utraque confusione. Si enim intelligatur de mala confusione, tunc non optat, sed praenunciat; quasi dicat: confundantur omnes qui male agunt, scilicet me persequentes: Hier. 17: confundantur qui me persequuntur.
Supervacue, quia non possunt habere intentum in persequendo: Hier. 1: bellabunt adversum te, et non praevalebunt. Item, omnes iniqua agentes, idest peccatores confundantur damnatione sua supervacue scilicet iniqua agentes: quia in ipso actu peccati elongantur a deo, et impediuntur a fine intento, scilicet beatitudine: Sap. 3: inutilia sunt opera eorum, vel inhabilia. Item potest intelligi de bona confusione; et sic dicit, confundantur etc.
Optando, ut ad poenitentiam convertantur.