DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
sig. I.
Nycticorax.Hortus conclusus soror mea, sponsa , etc. Christus nycticorax, quae dicitur quasi corvus noctis : quia avis ista amat
tenebras noctis : et in hoc designat Christum, qui se comparat nycticoraci, qui non vult mortem peccatoris, sicut ipsemet dicit, Ezechiel. xviii, 32.
Item, Nycticorax lucem fugit, volans de nocte ad quae rendum cibum suum : quia cibus Christi justificatio peccatorum, fugere lucem est declinare gloriam mundi fallacem. Unde, Job,XXXI, 26 : Si vidi solem cum fulgeret, etc, (Quaere exposit
tionem titulo, quod Maria sol, in fine capituli.)
Item, Nycticorax manet in parietinis, id est, in ruinis : quia Christus de Judaeis excaecatis natus est, et ab ipsis in brevi ruiturus crucifixus, ita viliter ac si esset corvus noctis, idest, peccatis denigratus, et leprosus, et percussus a Deo, et humiliatus . In illis tamen habitavit quodammodo in passione : quia non ex toto recessit ab eis misericordia ejus, sed pro eis oravit in cruce . Sunt autem parietinae parietum ruinae, scilicet ubi sunt parietes stantes sine tecto et sine habitantibus.