In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo : " Et visum est aliud signum, " scilicet, a primo, et illi contrarium. Et dicitur aliud : quia primum fuit signum salutis, et clementiae : secundum est perditionis, et malitiae : illud fuit signum bonitatis Dei, et misericordiae : hoc est signum malitiae diaboli, et invidiae.
" in caelo, " id est, in Ecclesia.
" Et ecce. " Nota : Ecce est adverbium demonstrandi, in quo notatur quod semper praesto est ad nocendum.
" Draco, " id est, diabolus qui dicitur draco propter astutiam et calliditatem nocendi : ." magnus, " propter potentiam. Job, xli, 24 : Non est super terram potestas quae comparetur ei, etc.
Et" rufus, " propter saevitiam. Je- rem. VI, 23 : Crudelis est, et non miserebitur. Vel, " Rufus, " propter homicidium. Joan. VIII, 44 : ille homicida erat ab initio, et adhuc sitit sanguinem.
Hic quaeritur, Quomodo dicitur esse in caelo hoc signum, id est, in Ecclesia? Responsio Haymonis : " in caelo videtur, non quod caelum possideat, sed quod caelo adversetur. "
" Habens capita septem, et cornua decem : et in capitibus ejus diademata septem :
Et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum caeli, et misit eas in terram. "