CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad illa quae sunt pro alia opinione respondeo ad auctoritatem Rabbi Moysi.
Hic Doctor respondet ad argumenta facta pro opinione Gulielmi Varronis posita supra , et responsio ad auctoritatem clara est in littera.
(b) Ad secundam rationem de singulari. Pro expositione hujus litterae, nota quod singulare potest tripliciter accipi. Primo ut est secunda intentio, scilicet ut est quaedam praedicabilitas tantum de uno solo, sive ut est una secunda intentio nata tantum applicari alicui de se ipso, tantum potente praedicari. Secundo pro fundamento talis secundae intentionis, puta pro Francisco. Tertio, pro ratione individuali determinativa naturae ad singularitatem, quae est quidam actus adveniens naturae faciens ipsam esse singularem, de qua singularitate patebit in isto primo, dist. quinta, quaestio secunda, et 26. dist. sed clarius et prolixius in secundo, dist. 3. Tunc dico, quod singulare primo modo sumptum, scilicet pro secunda intentione potest in se concipi, et tunc est objectum conceptum, potest etiam concipi sub modo universali, ut dicendo singulare est universale. Nam hoc quod dico praedicari de uno solo tantum, est commune ad hoc praedicari de uno solo, et ad hoc praedicari de uno solo, et sic de aliis. Praedicari alitem praedicatione signata per se competit secundis intentionibus, et per accidens primis intentionibus, ut patet a Doctore in suis universalibus: et isto modo ibi objectum conceptum est singulare, sed modus concipiendi est universale, quia sub modo universali concipitur. Si vero singulare primo modo sumptum accipiatur simul cum fundamento, puta cum Francisco, tunc totum objectum conceptum est Franciscus cum singularitate primo modo sumpta, et singularitas illa est pars conceptus. Si vero accipiatur tantum Franciscus pro objecto concepto, tunc singularitas primo modo sumpta est modus concipiendi, quia cum dico Franciscus est singulare , sensus est, quod concipio Franciscum sub modo singularitatis.
Sic dico in proposito de essentia divina si concipitur essentia divina ; vel potest concipi ut objectum conceptum, et tunc via naturali tantum concipitur in universali, et nullo modo ut haec. Si vero concipiatur singularitas primo modo sumpta, quae praedicatur denominative de essentia divina, et de qualibet re singulari, tunc ipsa singularitas est objectum conceptum, et ut sic est communis omni enti singulari. Si vero concipiatur ut pars concepti, puta concipiendo aliquam essentiam primam singularem, hoc potest esse. Si vero conciperem essentiam singularem sub modo singularitatis , id est, sub propria singularitate et sub propria incommunicabilitate ad plura in quibus dividatur, hoc non est possibile via naturali, sed fit fallacia ut patet, nam arguendo sic : Franciscus potest cognoscere A singulare, ita quod singularitas ipsius A sit concepta ut objectum vel pars objecti ; ergo potest cognoscere A sub modo singularitatis seu sub ratione formali singularitatis, Non sequitur, sed fit fallacia figurae dictionis commutando rem in modum.
(c) Ad secundum dico. Haec responsio stat in hoc, quod numerus non dicit praecise modum significandi grammaticaliter, quales alii modi grammaticales, ut masculinum et foemininum, etc. quae praecise dicunt modum concipiendi rem absque aliquo reali correspondenti tali modo concipiendi, patet in isto exemplo : Deus est generis masculini. Licet enim Deus concipiatur sub isto modo , non tamen Deus est masculus: sed numerus singularis vel pluralis non tantum dicit modum concipiendi rem , sed oportet quod ipsa res concepta correspondeat modo tali, nam cum dico, homines currunt, est numeri pluralis ; hic numerus pluralis, qui est modus concipiendi rem sub modo pluralitatis, habet conceptum sic in re, ideo haec esset falsa : Homo est numeri pluralis, quia modus repugnat rei conceptae: sic est in proposito, nam cum dico dii sunt numeri pluralis, dico quod ille modus repugnat huic concepto, quia impossibile est quod sint duo dii in re, et sic plurale hoc modo includit rationem in se falsam. Cum enim dico : Deus est singularis numeri, haec ratio est in se vera, quia includit rem, scilicet Deum et modum sibi convenientem, qui est numerus singularis; cum vero dico, dii sunt pluralis numeri, haec ratio est in se falsa, quia includit rem simpliciter incompossibilem, est enim incompossibile esse plures Deos, ideo non sequitur quod si singulare primo modo possit vere praedicari de singulari, quod etiam plurale possit vere praedicari de plurali, quando res pluralis est incompossibilis ut in proposito.
Ad tertiam rationem responsio satis clara est. Et cum dicit de perfectione simpliciter, etc. unum tantum nota pro nunc, quia infra in praesenti dist. parte 2. quaest. 1. illius partis in responsione ad illam quaestionem diffuse pertractabitur de perfectione simpliciter. Hic tamen pro ista littera Doctoris nota, quod passiones entis convertibiles cum ipso, ut unum, verum, bonum, etc. et similiter omnia transcendentia, quae dicunt per fectionem, et ex sua ratione formali nullam necessario includunt imperfectionem, ut intellectus, voluntas, sapientia, spiritus, substantia, transcendens et hujusmodi ; omnes istae perfectiones dicuntur perfectiones simpliciter, quia eis non repugnat infinitas, vel in se vel in suis inferioribus, patet quia datur infinitum bonum, infinitus spiritus, et sic de aliis. Omnia vero entia de se limitata, ut sunt omnia Genera et contenta in eis, non possunt esse perfectiones simpliciter, quia in se et in suis inferioribus repugnat infinitas ut patet, quia impossibile est ens limitatum esse infinitum intensive, ideo reductio ad hujusmodi entia, non est reductio ad simpliciter perfectum, sed reductio ad entia primo modo, puta hoc ens ad ens, vel hoc bonum ad bonum, et hujusmodi, est reductio ad simpliciter perfectum, cum ens et bonum dicantur perfectiones simpliciter modo praeexposito, et patet littera Doctoris.
(d) Ad ultimum dicitur. Aliqui respondent ad hoc argumentum, videlicet quod plura bona finita sunt meliora paucioribus, sed non plura bona infinita, quia illa sunt impossibilia.
(e) Sed hoc non videtur respondere ad argumentum. Et ut ista littera clare intelligatur, formetur sic argumentum : Quaecumque plura bona si essent meliora, ponenda essent in universo ; sed si essent plura infinita, essent plura bona meliora ; ergo plura infinita essent ponenda in universo.
Respondeo quod si ly si replicat incompossibile, major est falsa, quia cum plura incompossibilia non possint esse, ergo nec meliora; et minor est vera, id est, si plura bona infinita essent compossibilia, essent meliora. Si vero ly si replicaret compossibilitatem, major est vera, id est, quaecumque plura bona si essent compossibilia essent meliora et illa essent ponenda, ne universum careat sua perfectione; et minor est falsa, scilicet, sed plura bona infinita essent compossibilia ; et sic finis hujus primae partis praesentis distinctionis. Sequentes quaestiones pertinent ad Trinitatem personarum.