IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(g) Ad quaestionem potest dici, etc. Verba liminaria hujus paragraphi intelligenda sunt, prout declarata sunt in commento praecedentis quaestionis, g Ad quaestionem, et in declaratione verae sententiae Doctoris, suique discursus. Subjungit attributa characteris, tam communia quam specialia, ut esse formam spiritualem, esse causatam a Deo in suscipienet Sacramentum non iterabile; quod efficaciter significat gratiam illius Sacramenti, per modum dispositionis, ut forma prior et imperfectior: quod sit indelebilis, quia non habet causam demeritoriam, sicut habet gratia: quod sit signum rememorativum suscepti Sacramenti, signum configurativum Christo, signans obligationem suscipientis in ordine ad Christum, quod sit assimilativa forma et distinctiva, etc. Illa significatio efficax characteris est ex divina institutione, et non ex Physica virtute, et intelligitur secluso obice, scilicet quantum est ex natura characteris, tanquam formae prioris ex ordinatione divina; vide eum supra quaest, praecedenti, responsione ad primum.
(h) Haec omnia, etc. Statuit conclusionem problematicam, asserens haec omnia posse salvari, vel per formam respectivam, eo modo quo supra eam declaravit: vel per absolutam a fortiori, quae potest omnes illos respectus et denominationes dare. Argumenta modernorum contra primum membrum, philosophica sunt, et solum tangunt illam difficultatem : an scilicet relatio extrinsecus adveniens possit dari ? De qua infra dist. 13.
(i) Sed tunc est dubium in qua specie, etc. Quaerit deinceps in qua specie qualitatis sit, vel an sit omnino in praedicamento ? Richardus negat eam poni in praedicamento, quia est qualitas supernaturalis. Contra Doctor, quia habitus supernaturales collocantur sub genere qualitatis: ergo supernaturalitas non obstat. Dices ex Philosopho 10. Metaphysicae textu 16. Corruptibile et incorruptibile differunt plus quam secundum genus, etc. ergo et naturale et supernaturale. Respondet Philosophum loqui (ut verum est) de genere Physico; sic autem dicitur genus in ordine ad transmutationem unius in aliud, non autem de genere Logico. Secundo, arguit contra eumdem, quia supernaturalitas et naturalitas non sunt conditiones, seu praedicata absoluta qualitatis, sed respective ad agens. Vide ipsum quaest. 1. prologi. Hic disputari posset haec controversia quae est inter Doctorem et D. Thomam de ratione formali supernaturalitatis, sed eam pro nunc remitto in commodiorem occasionem, quae magis per se exigat tractatum; hic enim incidenter tantum supponitur. Varios modos dicendi, quos etiam Richardus sequitur, subjungit Doctor, quos etiam impugnat. Advertendum est ad illam doctrinam Peripateticam, qua docet species enumeratas a Philosopho non esse proprias ; nec divisionem illam, quam assignat Qualitatis, esse per differentias specificas, quoniam eidem Qualitati convenire possunt. Haec disputatur in Logica et Metaphysica.