IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(e) Ad primum. Ad argumenta principalia, arguit Doctor probando quod non fuerit possibile intellectum animae Christi primo et immediate posse perfici visione Verbi perfectissima, possibili creaturae;et ratio stat in hoc, quia si haberet visionem perfectissimam ipsius Dei, et alius intellectus beatus haberet visionem minus perfectam, tunc vel intellectus animae Christi deciperetur in videndo objectum, vel intellectus alterius Beati, quod est falsum. Quod autem deciperetur, patet, quia idem objectum sub eadem ratione formali videtur ab utroque intellectu ; si ergo perfectius videretur ab uno quam ab alio, tunc talis intellectus falleretur, quia intelligeret objectum aliter quam sit;patet, quia si illi intellectus intelligunt objectum sub eadem ratione formali, uterque intellectus aeque perfecte intelligeret illud ;et si unus perfectius, tunc falleretur intelligendo objectum aliter quam sit.
Respondet Doctor praemittendo unum dictum Philosophi, scilicet quod abstrahentium non est mendacium, neque (inquit) fit mendacium abstrahentium ; abstrahens enim non intelligit rem aliter quam est, etc. Vult dicere quod alietas potest esse in intellectione, ita quod una intellectio potest esse intensior et perfectior alia intellectione respectu unius et ejusdem objecti, et sub eadem ratione formali accepti ; et hoc modo intellectus animae Christi aliter intelligit essentiam divinam, quam intelligat alius intellectus beatus, id est, quod habet intellectionem intensiorem et perfectiorem intellectione alterius Beati respectu ejusdem essentiae divinae, et sic alietas illa tantum determinat acium intelligendi, et dicit modum intelligendi, non autem determinat objectum in se, nec dicit modum objecti, quia est impossibile quod unum et idem objectum sub eadem ratione formali acceptum in se aliter et aliter intelligatur, ita quod alietas respiciat objectum ; nam quando objectum aliter et aliter intelligitur, ita quod alietas dicat modum objecti, tunc de necessitate sub alia et alia ratione intelligitur, sicut intelligens hominem sub ratione animalis praecisa, et alius intelligens eumdem hominem tantum sub ratione substantiae vel entis ; et hoc modo idem homo secundum aliam et aliam rationem potest aliter et aliter intelligi ; sed quod idem homo sub eadem ratione, puta animalis aliter et aliter intelligatur, est impossibile, et sic intelligit Augustinus quod intelligens eamdem rem sub eadem ratione formali aliter quam est, fallitur. Et ideo illa propositio Augustini, scilicet qui intelligit rem aliter quam est, fallitur, est tantum vera, prout ly aliter determinat objectum, sive ut dicit modum objecti ; non autem est vera, prout ly aliter determinat non objectum (ut dixi),sed ut determinat ipsum esse implicitum, id est, prout determinat ipsum actum intelligendi, et tunc non sequitur conclusio, scilicet quod idem objectum secundum omnino eamdem rationem acceptum, non plus intelligitur ab uno quam ab alio ; imo stat quod intellectus intelligat plus, id est, quod habeat intensiorem intellectionem quam alius respectu ejusdem objecti ; sed bene sequitur conclusio, prout ly aliter dicit modum objecti, scilicet quod idem objectum sub eadem ratione formali non plus intelligatur ab uno quam ab alio, et hoc sufficit ad propositum Augustini. Ex hoc enim sequitur quod intelligentiae, id est, intellectiones, non procedunt in infinitum, ita quod una sit perfectior alia, et sic ascendendo in infinitum in intellectionibus ;imo sequitur quod sit aliqua intellectio suprema, quia si objectum ex parte sui infinitum non potest aliter et aliter intelligi, et hoc in infinitum, imo sicut est unum intelligibile infinitum, ita aliqua intelligentia sive intellectio potest sibi adaequari, et ita erit actu infinita, et sic erit status in intellectionibus, sicut est status in objectis intelligibilibus, sicut enim standum est ad unum supremum intelligibile, ita standum est ad unam supremam intellectionem, quae adaequatur supremo in intelligibili ; sed supremum intelligibile sub eadem ratione formali acceptum, ex parte sui posset aliter et aliter intelligi, et per consequens aliter et aliter in infinitum, cum non sit major ratio de duobus aliter quam de infinitis, tunc bene sequeretur quod non esset status ad unam supremam intelligentiam sive intellectionem, sed esset procedere in infinitum in intellectionibus.