QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum substantia, scilicet forma substantialis, suscipiat magis et minuit
Arist. hic text. 10. A ver. 1. de Gener. c. de mixtione. Galenus in 2. Mel. c. 2. et lib. de substantia naturali ad finem. D. Thom. 1. p. q. 76. art. 4. ad 4. Aureol. in 2. dist. 15. Capriol. et Greg. ibid. Anton. Andr. 11.Mel. q. unic. Zimara. Theor. 48. Fons. 8. Met. c. 3. q. 4. sect. 1. ei 2. Suar. disp. 15. mei. sect. 10. Hurtad. disp, ii. Met. sed. 4. Aversa q. 20. Physic. sect. 11. Vide Scotum in 2. dist. 2. q. 9. od 3.
Quod sic, 6. Physicorum : omne quod transmutatur partim est in termino a quo , et partim in termino ad quem ; ergo oportet transmutatum habere partes. Sed illud secundum Commentatorem habet locum in quatuor generibus, et genus Substantiae est unum illorum. Dicitur, quod demonstratio non debet intelligi de par-Ifcibuitate terminorum, sed de transmutabili quod habeat partes, tsit divisibile. Contra, illo modo opositio est falsa, et esset petio. Primum patet, quod secundum unam partem sit in uno termino, et secundum aliud in alio, accipio corpus pedale, cujus una pars est sub calore, et alia sub frigiditate: si aliqua pars ejus calefiat, habeo propositum, quia tunc non est partim in uno termino, et partim in alio: et si non, nihil tunc calefit primo, vel punctum solum. Item, in de Sensu etSensato, totum aliquod potest alterari simul, non pars post partem, tamen nihil potest moveri simul. In proposito maxime est propositio falsa, et propter formam inductam, et propter susceptivum, quia forma substantialis est primus actus materiae; ergo non praesupponitur ibi quantitas in materia: ergo subjectum generationis non habet partem extra partem, cujus una sit sub forma, et alia sub privatione. Item, quod petat, vult probare ibi, quod omne mobile est divisibile: si tunc accipiat, quod omne quod movetur habet partem quantitativam et partem, accipit tunc, quod motum sit divisibile, quod debet probare. Item ad principale, intensio et remissio in proprio effectu et per se concludit intensionem et remissionem in propria causa, sed aliquod accidens, quod est proprius effectus substantiae, recipit magis et minus; ergo substantia, quae est causa ejus. Probatio minoris, caliditas quae intenditur, aut immediate est a substantia ignis, et tunc habeo propositum: si mediante alio, illud intenditur, aut ergo est a substantia ignis immediate, vel est in infinitum processus. Item, omnia habentia idem proprium susceptivum, sunt ejusdem generis naturalis, multae formae substantiales sunt tales, sicut patet c. de Uno in 5. Sed omnes tales sunt extremae vel mediae, sed non possunt omnes esse extremae, quia contrariae sunt tantum duae; ergo omnes aliae sunt mediae, sed omne medium componitur ex extremis, ita quod medium est magis unius,et minus alterius: ergo extrema suscipiunt.
Contra in Praedicamentis et hic sicut numerus non suscipit magis et minus, sic nec substantia secundum speciem.