Beda. Quae verbis praeceperat dominus, suis confirmat exemplis: nam qui nos ante iudicis adventum, et incertum singulorum exitum, ad vigilandum hortatus est, et orandum, et ipse, imminente tempore passionis suae, doctrinae, vigiliis et precibus instat; unde dicitur erat autem diebus docens in templo: in quo suo exemplo insinuat hoc esse digne deo vigilare, vel dicto vel facto proximis viam veritatis ostendere. Cyrillus. Quae autem erant quae docebat nisi transcendentia cultum legis? instabat enim tempus quo debebat umbra in veritatem transformari.
Theophylactus. Tacuerunt autem evangelistae pleraque documentorum christi, qui, cum per triennium fere praedicaverit, documenta eius quae conscripserunt, dicet aliquis vix ad unius diei sermonem sufficere.
Ex pluribus ergo pauca describentes, dederunt nobis quemdam gustum dulcedinis doctrinae ipsius. Ostendit autem nobis dominus quod oporteat noctu et quiete alloqui deum, et in die prodesse hominibus; et colligere quidem in nocte, distribuere vero collecta in die; unde subditur noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur oliveti; non quasi opus habens oratione, sed ad exemplum dandum hoc egit. Cyrillus. Quia vero eloquium eius in potestate erat, et potestative transferebat in spiritualem cultum quae per Moysen et prophetas tradita fuerant in figuris, populus eum avidius audiebat; unde sequitur et omnis populus manicabat, idest mane venire accelerabat, ad eum in templo, audire eum. Populo autem ante Lucanum venienti ad eum, congruum erat dicere: deus, deus meus, ad te de luce vigilo. Beda. Mystice autem et nos, cum inter prospera sobrie et pie et iuste conversamur, diebus in templo docemus, quia formam boni operis fidelibus praebemus; noctibus vero in monte oliveti moramur, quia in tenebris angustiarum spiritali consolatione respiramus: et ad nos quoque populus manicat, cum vel discussis operibus tenebrarum vel cunctis nebulis pressurarum nos imitatur.