Vias. Consequenter petit promoveri ad bona.
Et primo ponit petitionem. Secundo rationem ejus, ibi, quia tu es deus. Est autem duplex bonum: scilicet activae et contemplativae vitae. Primo ponitur bonum vitae activae. Secundo vitae contemplativae, ibi, dirige me. In activa vita est duplex modus procedendi: scilicet communis per praeceptum, specialis per consilia. Quantum ad primum dicit, vias tuas domine, demonstra mihi. Viae domini quibus itur ad deum, sunt praecepta: Matth. 19: si vis ad vitam ingredi, serva mandata: Ezech. 18: si in praeceptis meis ambulaverit, et fecerit ea, hic justus est, et vita vivet. Per has enim vias venit dominus ad nos, maxime per praeceptum caritatis: joan. 14: si diligitis me, mandata mea servate. Has vias ego non cognosco; et ideo ostende eas mihi, et quantum ad intellectum, et quantum ad affectum. Quantum ad primum dicitur isa. 30: erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et audies vocem post tergum monentis.
Quantum ad secundum dicit, et semitas. Via est publica et communis; sed semita est brevis et non est communis, sed quaedam abbreviatio communis viae. Item consilia sunt via ad deum, sed arctiora et breviora: Hier. 6: state supra vias vestras, scilicet servate praecepta: et interrogate de semitis, idest custodite consilia: isa. 40: rectas facite semitas dei. Ad contemplativam autem vitam duo pertinent. Primo, ut quis notis bene utatur ad alia inquirenda, et ut ignota discat. Quantum ad primum dicit, dirige me in veritate tua, idest propter veritatem: quasi, veritas tua dirigat: Ps. 42: emitte lucem tuam, et veritatem tuam. Et doce me, quantum ad secundum dicit, non solum per Scripturam et creaturas, sed etiam interius: joan. 6: omnis qui audivit a patre, et didicit, venit ad me. Quia tu es deus salvator meus. Hic ponitur ratio praemissae petitionis: et est duplex. Una ex parte dei. Alia ex parte petentis. Ex parte dei est, quia ipse est salvator, et creator humanae salutis, quae consistit praecipue in cognitione veritatis: 1 Tim. 2: qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis pervenire. Unus enim est deus, et unus mediator dei et hominum christus jesus vere salvator: isa. 45: dominus justus, et salvans non est praeter me. Item ex parte petentis, quia non expecto ab alio doceri nisi a te. Quem sustinui tota die: Ps. 36: sustinentes dominum ipsi hereditabunt terram.
Item ibid. Confortetur cor tuum, et sustine dominum.