CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De differentia eorum, quae secundum tales modos fiunt iustificationum .
His tamen adhuc et alia dubitatio est, in his quae fiunt per iram si in judicium deducantur, non dubitatur de fieri vel non fieri, sed potius de justo vel injusto.
Accusatus enim qui per iram percussit, non negat se percussisse, sed negat se injuste percussisse : eo quod provocatus vel lacessitus percussit. Juste autem se percussisse allegat, qui provocatione percuti meruit. Ira enim injustitia quidem est, sed immanifesta : quia aliquam rationem justi habere videtur. Non enim est in ira quemadmodum in commutationibus quae non nisi ex praeelectione et coiisiliatioiie fieri possunt. Si enim in judicium deducantur, non de justo, sed de fieri dubitatur, uno dicente quod dederit pretium, altero autem negante quod receperit : propter quod alterum horum est necesse malum esse et injustum, quicumque scilicet per insidias quidem affirmat quod non fecit, vel negat quod fecit, nisi per oblivionem forte hoc acciderit, scilicet quod vel dans oblitus est se accepisse. Sed in factis per iram si ad judicium deducuntur, semper de re facta confitentur : sed qualiter justum vel injustum est, dubitatur.
Qui autem insidiatus praeconsilians et praeeligens, non ignorat de justo et injusto: et ideo ille qui in commutationibus . . .
. laeditur, injustum pati existimat: qui autem in ira, non semper putatur pati injustum. Si enim ex electione noceat, injustum procul dubio facit : et secundum has et tales iniustificationes injustum faciens, pro certo injustus est, cum praeter proportionale sit et praeter aequale quod facit. Similiter autem est in. opposito : quia ille pro certo justus est, qui praeeligens justum operatur : si solum volens, non autem praeeligens operetur, et justificat, sed non proprie propter hoc justus est : eo quod propter aliquam aliam causam et non propter justitiae electionem justitiam est operatus. Electiones ex habitibus attenduntur, sicut saepius dictum est. Haec autem differentia in omnibus justis et injustis est quae dicta sunt. In omnibus enim violentis et ignoratis quo- cumque modo non de fieri dubitant, sed. de justo vel injusto.
Ex his autem quae dicta sunt, facile est elicere quod involuntariorum quaedam venialia sunt. Venialia autem dicimus cruae-
cumque ignoscenda vel venia digna sunt, sicut quaecumque non solum ignorantes, sed etiam propter ignorantiam facta sunt. Quaecumque autem non propter ignorantiam facta sunt, sed faciunt ea ignorantes quidem propter passionem aliquam quae nec naturalis nec humana sive necessaria, non venialia sunt, sicut quae propter levem iram fiunt, vel propter levem amorem, vel aliam levem passionem. Veniam non meruit qui non ex insidiis, sed ex delectatione se interfecisse dixit. Delectabatur enim ut videret eos palpitantes in morte.