PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Dicit igitur :
" Et surgens."
Impetum concitati spicitus non valens ferre, sed inquietudine indignationis exagitata, multitudo surrexit, ut armarentur contra eum. Psal. XXVI,12 : Insurrexerunl in me testes iniqui : et mentita est iniquitas sibi. Psal. lviii, 2 : Ab insurgentibus in me libera me, Domine. Thren. III, 62 et 63 : Labia insurgendum mihi, et meditationes eorum adversum me tota die. Sessionem eorum et resurreclionem eorum vide: ego sum psalmus eorum.
" Omnis multitudo eorum. "
Isa. XVII , 12 : Vae multitudini populorum, ut multitudo maris sonantis. Job, xxx, 18 : In multitudine eorum consumitur vestimentum meum : quia honestam ejus conversationem lacerare praesumebant. Psal. LIII, 5 : Alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam.
" Duxerunt, " de domo Caiphae in qua tota nocte Dominum afflixerant, " ad Pilatum, " ut auctoritate Pilati mala eorum voluntas fieret, et ipsi quasi immunes reputarentur. Eccli. VII, 7 : Non pecces in multitudinem civitatis, nec te immittas in populum.
Hic autem quaerit Chrysostomus : Quare non suffocaverunt eum occulte, vel eduxerunt ut lapidarent eum sicut Stephanum ? cum, Levit. XXIV, 14, dica tur : Educ blasphemum extra castra : et lapidet eum populus universus. Solvit autem Chrysostomus ad hoc dicens, quod
" in publica confusione dicisti gloriam " ejus volebant diminuere. Et sic, quod " coram discipulis et credentibus sordes-" ceret, et ad nihilum fides eorum qua in " Christura credebant redigeretur. " Verumtamen dici potest, quod publice captum occulte occidere non audebant, nec per se occidere poterant : quia potestas reipublicae ad Romanos translata erat. Stephanum autem occiderunt, collata a Romanis pontificibus potestate.
" Coeperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari Caesari, et dicentem se Christum regem esse. "
Hic tangitur accusationum propositio.
Et ponunt tres accusationes, quas maxime judicem movere credebant.
Prima est quam dicunt : " Hunc invenimus, " perfecta veritatis examinatione, " subvertentem gentem nostram: " et ita non sinere populum nostrum in pace vivere : sed leges novas docentem, quibus populus rebellare incipiat. Hoc enim intendunt persuadere nomine subversionis : quia aliter accusatio coram judice non valeret. Et haec est accusatio Aman iniqui, Esther, III, 8 : Novis utens legibus et ceremoniis, insuper et regis scita contemnens : et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. Hanc igitur et talem intelligunt populi ab obedientia subversionem. Mentiebantur autem, quia non fecit nisi regni diaboli subversionem. Aggaei,
II, 23 : Subvertam solium regnorum, et conteram fortitudinem regni gentium, et subvertam quadrigam et ascensorem ejus. Isa. x, 34 : Subverteniur condensa sallus ferro.
" Et prohibentem tributa dari Caesari. "
Secunda est accusatio, in qua plane mentiuntur. Luc. xx, 25 : Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Ad Roman. XIII , 7, etiam postquam in coelo triumphavit, dixit per suum Apostolum : Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, Inbutum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem.
" Et dicentem se Christum, "
Hoc est, unctum
"Regem esse. "
Et est tertia accusatio. Cui, sicut dicitur, Joan. XIX, 12, addiderunt : Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari. Chrislus autem, sicut dicitur, Joan. XVIII, 36, dixit : Regnum meum non est de hoc mundo.
Unde in tribus istis accusationibus talem habebant considerationem, quod ex prima quies regni turbaretur, ex secunda Caesar utilitate regni privaretur, et ex tertia Caesar in tota postestate regni destitueretur. Et sic malitiose concinnaverant mendacia, ex quibus animus judicis contra Christum provocaretur. Isa. XXXII, 7 : Fraudulenti vasa pessima sunt: ipse enim cogitaliones concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
" Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judaeorum? Atille respondens ait: Tu dicis.
Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causae in hoc homine.
At illi invalescebant, dicentes : " Commovet populum, docens per universam Judaeam, incipiens a Galilaea usque huc. "
Accusationibus propositis, Pilatus continuando in judicio de dictis audit respondentem Dominum. Et juste quidem hoc fecit. Joan. VII, 51 : Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audieril ab ipso ?
Facit autem tria in parte ista. Audit enim Chrislum ad objecta respondentem, auditum judicat absolvendum, audit clamorem invalescentem accusanlium.
De primo dicit: " Pilatus autem, " praeses et gentilis judex, " interrogavit eum , " scilicet Chrislum, " dicens. " Sciens in impetu eorum quod ex odio movebantur, et non ex justitia. Sapient. II,
15 : Gravis est nobis eliam ad videndum.
" Tu es, "
Hoc est : " Tu " ne " es rex Judaeorum ? " Ac si dicat : Confitere de teipso veritatem. Et non facit mentionem Pilatus de duabus prioribus accusationibus, quia dependebant ab ista. Si enim rex esset, pro certo commoveret ad se populum, et sibi vindicaret tributum. De rege autem quaerebat, quia jam vulgatum erat, quod et regem Magi adoraverant, et quod Herodes hac de causa pueros occiderat. Timebat enim aliquem de semine David regnum terrenum occupalurum. Sed quia, sicut Joannes refert , regnum Christi audivit non esse de hoc mundo, et nullas impensas vidit apud pauperem esse Christum, nec arma, nec acies digestas videbat, ideo convertit se ad liberandum. Tamen vere rex erat.
Et hoc est :
" At ille respondens ait, "
Christus scilicet Pilato: " Tu dicis. " Quasi diceret : Tu in corde sentis me regem spiritualem esse, qui me et alios in virtutibus rego. Isa. XXXII, 1 : Ecce in justitia regnabit reae, et principes in judicio praeerunt. Jerem. XXIII , 6 : Hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster. Et, ibidem, v. 5 : Regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. Unde, Matth. XXVII, 18 : Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. "Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum, "
Quorum auctoritate haec fiebant, " et turbas, " per quas principes sacerdotum hoc faciebant :
" Nihil invenio causae in hoc homine. "
Nec erat hoc mirum : quia, Joan. XIV, 30, dixit: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.
" At illi, "
Scilicet principes sacerdotum, et turbae, " invalescebant, dicentes. " Hujus causam assignat Chrysostomus, quia Pilatus mollis erat, sicut homo diligens principatum. Pertinaces autem et obstinati erant sacerdotes : et ideo invalescebant. Habacuc, I, 4 : Quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.
" Commovet populum. "
Semper ingeminant de populi commotione, ut inflectant judicem : cum Christus non ad seditiones, sed ad peccati eompunctionem populum commoverit. Psal. lix, 4: Commovisti terram, et conturbasti eam: sana contritiones ejus, quia commota est. Eccli. XLIII, 17 : In conspectu ejus commovebuntur montes,.
" Docens per universam Judaeam. "
Ubique enim docuit Dominus : quia,
Matth. X, 5 et 6, discipulos ad civitates Judaeae misit dicens : In viam Gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraverilis : sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel.
" Incipiens a Galilaea, " in qua incepit praedicare, " usque huc, " scilicet Jerusalem quae est caput regni. Isa. IX, 1: Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali : et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilaeae gentium. Galilaea enim principium praedicationis esse debuit secundum prophetiam, sicut saepe in antehabitis est ostensum : et in Jerusalem finiri debuit, sicut ipse dixit, Luc. XIII , 33 : Non capit prophetam perire extra Jerusalem.
" Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset.
Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus. "
Hic tangit qua de causa misit causam judicii Pilatus ad Herodem.
Tangit autem tria, scilicet, quod audivit quod Galilaeus esset, quod de hoc inquisitionem fecit, quod comperta veritate Dominum ad Herodem misit.
Dicit igitur: " Pilatus autem audiens Galilaeam, " scilicet quod de Galilaea processisset. Act. II, 7 : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilaei sunt ?
" Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset. "
Non quidem quia in Galilaea natus esset, sed quia ibi conceptus erat et nu- tritus, et ab illa provincia praedicare est exorsus.
Ut ergo veritatem hujus facti cooperit, " remisit eum ad Herodem. " Quia, sicut, Luc. XIII, 1, dictura est, jam alia vice inimicitias cum Herode contraxerat : quia homines suae jurisdictionis sine jussu Herodis punierat : et ideo sibi cavere de caetero cupiebat.
" Qui et ipse, " Herodes, " Jerosolymis erat, " causa reconciliationis cum Pilato factae illuc veniens, "illis diebus " festi paschalis, ad quod forte etiam Herodes advenerat, volens placere Judaeis, quibus multum placere cupiebat ut posset regnare super eos.
Quaerit autem Chrysostomus : Quare Pilatus non quaesivit de hoc veritatem a Domino? Et respondet, quod libenter occasionem accepit causam referendi ad alium, volens liberare seipsum : quia vidit quod invidia contra ipsum movebantur.
" Herodes autem, viso Jesu, gavisus est valde : erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.
Stabant autem principes sacerdotum et Scribae, constanter accusantes eum.
Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.
Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem."
Hic incipit judicium quod subiit Dominus ante Herodem.
Continet autem quinque : gaudium scilicet Herodis de praesentato sibi Domino, interrogationes factas ab Herode, constantiam Recusantium sacerdotum, contemptum quem ab Herode sustinuit, et qualiter in morte Domini reconciliati sunt Pilatus et Herodes.
Dicitur igitur : " Herodes autem, " qui Joannem interfecit, et cujus pater pueros occidit, et cui haereditaria malitia fuit. Sapient. XII , 11 : Semen enim erat maledictum ab initio. Cur ? Quoniam naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitalio illorum in perpetuum.
" Viso Jesu, "praesentato sibi, quem ante ad interficiendum quaesiverat. Luc. XIII , 31 : Exi, et vade hinc: quia Ilerodes vult te occidere.
" Gavisus est valde. " Proverb. II, 14: I Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis.
Quae autem fuerit tanti gaudii materia, subjungit:
" Erat enim cupiens multo tempore videre Jesum. "
Non quidem ex devotione : sed quia dolosus erat, simulabat se signa quaerere sicut Judaei, ad fidei Judaeorum confortationem : sed tamen intra desiderabat exstingere omne semen David, ut ipse solus regnaret. Matth. II, 16: Mittens, occidit omnes pueros qui erant in Belhlehem,... secundum tempus quod exquisierat a Magis. Hoc enim fecit pater istius, cujus malitiae ipse haeres fuit. Sapient. IV, 6: Ex iniquis somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes suos.
" Eo quod audierat multa de eo, " per famam turbarum et discipulorum Joannis. Luc. IX, 9, Herodes audivit famam de Jesu, et dicebat : Joannem ego decollavi. Quis est autem iste de quo ego talia audio ?
" Et sperabat, " curiositate tractus, " signum aliquod videre ab eo fieri. " Joan. IV, 48 : Nisi signa et prodigia vi -derilis, non creditis. Neque petebat signum ut crederet, sed ut suam pasceret curiositatem, et ideo signum non accepit. Luc. XI, 29 : Generatio haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signuni non dabitur ei, nisi signum Jonae Prophetae. Tamen hoc maxime petebat ab eo videre. Joan. VI, 30 : Quod ergo tu facis signum, ut videamus, et credamus tibi?
" Interrogabat autem eum, "
Herodes Jesum, " multis sermonibus: " volens eum ad signum faciendum provocare. Proverb. VII, 21 : Irretivit eum multis sermonibus, et Munditiis labiorum prolraxit illum. Proverb. XXVII,
21 : Cor iniqui quaerit mala. Eccli. XIII , 14 : Non credas multis verbis illius: ex multa enim loquela ientabit te, et subridens interrogabil te de absconditis tuis.
" At ipse nihil illi respondebat. "
Non tamen obmutuit. Et ideo dicit Matthaeus, XXVII, 14 : Non respondit ei ad nllum verbum : ita ut miraretur praeses vehemenler. Sed hoc fecit ut prophetiam Isaiae, LIII, 7, impleret, quae dicit : Quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non operiet os suum . Psal.
XXXVIII, 10 : Obmutui, et non operui os meum, quoniam tu fecisti. Isa. lviii, 13 et 14 : St non fuerit voluntas tua ut loquaris sermonem,... sustollam te super allitudinesjerrae, et cibabo te haereditate Jacob, patris tui. Exod. XIV, 14: Dominus pugnabit pro nobis, et vos tacebitis. Ut ergo prophetiam impleret, ut patientiae formam daret, ut indignos illos sua responsione ostenderet, ut passionem non prolongaret: ideo nihil respondit.
" Stabant autem principes sacerdotum et Scribae, "
Suae malitiae non immemores, constanter, " hoc est, pertinaciter, " accusantes eum, " " inflammati ab illo, de quo dicitur, Apocal. XII, 10 : Projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabal illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. Sic enim Cain stabat contra Abel : sic filii Jacob contra Joseph : sic Babylonii contra Danielem . Haec est invidia, quae semper malos incitat contra bonos. Hic est vermis, qui percussit hederae virorem, ne caput Jonae obumbraret .
" Sprevit autem illum Herodes, "
Hoc est, contemptui habuit. Ad Hebr
VI, 6: Crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. Causa autem fuit, quia nihil diceret ei qui potuit eum liberare: et signa pro eo non iaceret, more eorum qui ludos tragoedicos coram nobilibus faciunt, quorum Dominus particeps esse noluit.
" Cum exercitu suo, " qui stultum Dominum reputavit : quia se per signa et verba non liberavit ab Herode. 1 Reg. XXI,
14 et 15 : Vidislis hominem insanum : quare adduxisis eum ad me ? An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum ut fureret me praesente ? Hiccine ingredietur domum meam ?
" Et illusit indutum vestealba. "
Alba vestis ab istis quidem in illusionem Domini posita est. Sed tamen hoc genus illusionis electum : quia vestis alba, sacerdotalis vestis est, et signum praefert innocentiae. Ipse enim est de quo dicitur, Sapient. VII, 26 : Candor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatisillius. Et in signum hujus, alba posita est in veste sacerdotali. Et illi qui patiuntur cum Christo, albis innocentiae debent esse induti. Apocal. iii, 4 : Qui non inquinaverunt vestimenta sua, ambulabunt mecum in albis. Eccle. IX, 8: Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capile tuo non deficiat. Ita etiam velum capitis ejus amictum sacerdotalem, ut quidam dicunt, praetendebat : sed tamen hoc convenientius per sudarium significatur. De illusione autem dicitur, Job, xxx, 1 : Nunc derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei.
" Et remisit illum, "
Sicut contemptibilem et vilem, " ad Pilatum. " Proverb. XIII, 1: Qui illusor est, non audit cum arguitur. Proverb.
XIX, 29 : Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corpor ribus. Et quia illusor est, illusum Salvatorem a se remisit, nihil penitus reputans eum. Psal. XXI, 7: Ego sum vermis, et non homo : opprobrium hominum, et objectio plebis." Et facti sunt affiici in ipsa die "
Illusionis et passionis Domini " Herodes et Pilatus. " Sicut vulpes Samsonis , caudis convenerunt ut illuderent Domino, quamvis capita haberent divisa : quia in diversa habebant tendenles voluntates, et intentiones. In hoc enim solo amici sunt, quia ejusdem innocentis Christi sunt inimici. Et tales viri proprie illusores vocantur, qui in malum concordantes, in aliis malitiam suam dissimulant, donec voluntates suas malas consequantur. II Petr. iii, 3 Venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes.
" Nam antea inimici erant ad invicem. "
Propter causam, quae superius satis determinata est. Et hoc ipsum signum fuit, quod in sanguine Christi inimicitiae sunt reconciliatae. Ad Ephes. II, 13 : Vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
" Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
Dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum : et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto, ex his in quibus eum accusatis. "
Hic incipit pars, quae est de reditu ad judicium Pilati, in qua Pilatus videns per invidiam traditum esse Dominum, intendit ad liberationem ipsius.
Et habet partes quatuor : in quarum prima, pro ratione liberationis assignat, quia in duobus judiciis non sit inventa causa condemnationis contra eum : in secunda, pro causa inducit solemnitatem festi instantis : in tertia autem, satietatem paenarum, quia irae eorum satis esse debebat, quia flagellatus fuit : in quarta autem, nullam videns a Judaeis audiri rationem, simplicem Domini allegat innocentiam.
Dicit igitur in prima istarum duo, scilicel, absolutionem judicii sui, et absolutionem judicii Herodis.
In primo horum tria dicit: primo enim accusatores convocavit, deinde accusationem propositam pronuntiat, ter-Uo innocentem absolvendum sententiat.