CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum cum unitate essentiae stet pluralitas personarum ?
Alensis. i. part. quaest. 14. m. 5. D. Thom. 1. part. quaest. 39. art. 2. D. Bonavent. hic art. i. quaest. 2. Richgrd. art. 1. q. 1. et art. 2. quaest. 2. Henr. quodlib. 6. quaest. 1. et quodlib. 2. quaest, 6. Suarez 1. part. tract. 3. I. 4. cap. 1 . Bellarm. l 2. de Christo cap. 1. vide 8cot. 5. Met. quaest. 1. in Theor. sig. non potest probari.
Circa secundam partem hujus distinctionis quaeritur primo : Utrum possibile sit cum unitate essentiae divinae, stare pluralitatem personarum.
Quod non, quia quaecumque (a) uni et eidem simpliciter, sunt simpliciter eadem, inter se sunt eadem simpliciter. Dicitur simpliciter, ad excludendum identitatem secundum quid, quia si sunt eadem idem non simpliciter, sed secundum quid, vel si eidem simpliciter sunt eadem solum secundum quid, non oportet illa esse simpliciter eadem, sed personae divinae sunt simpliciter et omnino idem essentiae divinae, quae in se et omnino est simpliciter eadem ; ergo, etc. Major patet, tum quia per eam tenet omnis forma Syllogismi perfecti, quae forma de se est evidens, quia in praemissis notantur extrema in medio conjungi, et ex hoc solum concluditur identitas extremorum inter se in conclusione; tum quia oppositum praedicati destruit subjectum, quia si non sunt eadem omnino inter se, non sunt simpliciter eadem alicui eidem simpliciter. Minor probatur, quia essentia divina propter summam simplicitatem est quidquid habet, secundum Magistrum dist. 8. et secundum Augustinum 1. de civit. cap. 10. similiter alia pars minoris patet, quia ipsa est in se omnino simplex et indivisibilis: ergo, etc.
(b) Secundo sic : Essentiale et accidentale dividunt totum ens. Quidquid ergo est in aliquo, aut est idem sibi essentialiter, aut accidentaliter ; sed quod distinguit personas non est accidentale essentiae, (quia nihil sibi accidit) ergo est sibi idem essentialiter ; sed quod essentialiter est idem essentiae, multiplicato illo multiplicatur essentia, ergo si sunt plures personae, sunt plures essentiae.
(c) Tertio sic : Nihil est ponendum in entibus et maxime in summo bono, quo non posito, nihil perfectionis deficit in universo ; sed aliqua persona divina non existente in divina essentia, nihil perfectionis deesset in universo, ergo pluralitas talium non est ponenda in Deo. Probatio minoris, si secunda persona non esset, quidquid perfectionis esset in ea, esset in persona alia, et ita nihil perfectionis deesset in universo si ipsa non esset, quia quidquid perfectionis simpliciter est in una, est in alia ; ergo subtracta una et manente alia, nihil perfectionis tollitur ab universo.
Dices quod sub omni modo,
quidquid perfectionis est in una est in alia.
Contra, iste modus habendi vel essendi, aut est perfectio, aut non: si sic, erit in Deo, et per consequens persona prima non erit simpliciter perfecta, quae non habebit illum modum. Si non, ergo stat argumentum quod non manente secunda persona, manet tota ejus perfectio in persona prima ; ergo nihil perfectionis deperditur ab universo, amota persona secunda.
(d) Idem quarto : Si sunt plura necesse esse, quaero quibus formaliter distinguuntur ? Sint A et B, sed quod plura sint necesse esse, includit contradictionem, quia aut illae rationes, quibus distinguuntur sunt necesse esse et necessitates essendi, et tunc erunt duo necesse esse, quae etiam conveniunt in necesse esse, et per consequens per necesse esse non distinguuntur. Si autem illae rationes sunt possibiles: ergo illa quae istis distinguuntur non sunt necesse esse.