IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Refutatis opinionibus Richardi et Bonav. ponit characterem, si sit forma absoluta, in prima vel secunda specie Qualitatis ; et solvit quatuor rationes in contrarium. D. Thom. ponit in secunda specie, Alens. et D. Bonav. in prima.
Respondeo (a) ergo, quod si ponatur accidens absolutum, potest poni in secunda specie Qualitatis, vel etiam in prima: nec alterum istorum potest evidenter improbari. Si enim arguitur sic : non est in secunda specie, quae est potentia, quia est supernaturalis, et ad illam speciem secundam non pertinet, nisi potentia naturalis, hoc nihil est, quia etsi Philosophus non loquebatur, nisi de potentia naturali, exemplificando, tamen potentia supernaturalis, si est absoluta et accidentalis et spiritualis, bene potest pertinere ad idem genus intermedium, sub qualitate cum potentia naturali, sicut et habitus supernaturalis ponitur pertinere ad idem genus intermedium cum habitu naturali. Si etiam ponatur in prima specie ut habitus, quia de difficili mobilis, non potest improbari.
Si autem contra hoc arguitur, quia est potentia supernaturalis, ergo non habitus; et consequentia probatur per simile, quia potentia naturalis non est habitus naturalis; et secundo, quia est dispositio ad gratiam, ergo non est habitus: et tertio, quia omnis habitus disponit ad bene vel ad male agendum, 2. Ethicor. sed character non: et quarto, quia omnis habitus disponit ad faciliter operandum, ex eodem, 2. Ethicor. character autem non.
Haec non concludunt. Primum non, quia potest habitus supernaturalis, ut est forma supernaturalis, de difficili mobilis esse principium agendi vel resistendi corruptivo, et sic habere rationem potentiae supernaturalis. Nec simile illud valet, quia habitus naturalis dicit quamdam facilitationem inductam super potentiam naturalem, quia potentia naturalis est, qua naturaliter possumus actus quos possumus: sed potentia potest esse aliqua supernaturalis forma spiritualis immobilis, et pro tanto potest dici habitus, et tamen est principium quo possumus in talem actum spiritualem vel supernaturalem.
Secundum vero non cogit, quia bene potest esse unus habitus dispositio ad alium, sicut secundum distinguentes habitum principii ab habitu conclusionis, habitus principii disponit ad habitum conclusionis ; nec per hoc est dispositio, ut distinguitur contra habitum in prima specie, nam illa est qualitas de facili mobilis per oppositum ad habitum.
Tertium de bene (b) et male non est necessarium, quia aliquis potest esse actus indifferens; sicut enim ex frequenter bene agere acquiritur habitus inclinans ad bene agendum. et ex frequenter male agere, inclinans ad male agendum, sic ex frequenter agere absolute, acquiritur habilitas ad agendum tali actione, neque cum bonitate, neque cum malitia, sicut nec actus generativus fuit talis, scilicet bonus vel malus, hoc patet: potest enim aliquis frequenter considerans Geometriam habere facilitatem magnam ad considerandum conclusionem in illa scientia, nec est ibi habitus bonus vel malus, sicut nec actus ex quo generabatur, sic et in habitu supernaturali potest esse.
Et si dicas (c), quod habitus supernaturalis non est talis, quia datur ad perfectionem recipientis, respondeo, habitus supernaturalis potest esse disponens ad actum bonum, licet non sit ejus principium elicitivum proximum vel sufficiens; et hoc modo fides infusa non est principium sufficiens eiiciendi actum credendi, nec charitas infusa eiiciendi actum diligendi, sed inclinant, ut concurrentibus aliis necessariis actus bonus eliciatur. Et ita dico, quod aliquis habitus supernaturalis potest remotius et imperfectius inclinare ad actum bonum, et talis ponitur character tanquam primo et remotissime disponens ad bonos actus. Illud autem quartum de facilitate nihil valet, quia non est verum, nisi de habitu acquisito ; habitus enim infusus non dat facilitatem ad actum, ut patet de noviter converso, cui non est facile post conversionem actus bonos elicere, sed difficile quousque ex frequentia actuum bonorum acquirat aliquam virtutem acquisitam.
Ad argumenta, ad utramque partem. Ad primum, si ponatur forma absoluta, potest poni vel potentia, vel habitus, secundum, duas vias jam dictas. Ad secundum patet, in qua specie Qualitatis poneretur, et qualiter. Ad aliud, quantitas est forma absoluta, et tamen non ponitur activa. Oportet ergo exponere, quod habeat operationem respectu ejus, cujus sit sufficiens principium, vel quod aliquo modo se habeat ad operationem. Et sic concedo in proposito, quod illa forma est dispositio remota ad operationem. Ad quartum patet ex fine quaestionis praecedentis.
Ad primum in oppositum, non. est inconveniens aliquam relationem disponere ad formam absolutam, loquendo de dispositione non respectu agentis naturalis, nec quae sit ratio receptivi, sed de dispositione conveniente respectu agentis supernaturalis, hoc est, per quam habens illam, est convenienter natum pati a tali agente, quia et isto modo potest relatio esse dispositio respectu cujuscumque agentis voluntarii, sicut aliquis voluntarie habet filium pro convenienti objecto, sive passo alicujus actionis ; alium autem non sine tali relatione habet pro convenienti passo, licet aequalis sit in omnibus absolutis filio.
Ad aliud de similitudine, patet quomodo similitudo non tantum fundatur super Qualitatem, ut est genus distinctum, sed ut generaliter invenitur in omnibus formis ratio ejus: hoc enim modo mentaliter crucifixus potest dici similis Christo crucifixo corporaliter.