IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Intellectum creatum posse videre objectum sub ratione infiniti, quia alioquin non satiaretur. Vide Doctorem de hoc, primo dist. 1. quaest. 1. ult. Nec hinc sequitur visionem creatam et increatam esse ejusdem rationis, quia ad hoc non sufficit unitas objecti ; nec Deum comprehendi ab intellectu creato, quia nequit intelligi ab eo quantum intelligibilis est. Conclusio haec est Henrici quodlib. 12. quaest. 1.
Ad secundum (f), licet aliqui negent objectum sub ratione infiniti videri ab aliquo intellectu creato, et hoc absolute, licet concedant infinitatem videri non formaliter, sed tantum concomitanter ; ego tamen concedo, sicut tactum fuit I. dist. primi, quod nihil nisi sub ratione infiniti formaliter potest quietare intellectum, ita quod si non inquantum infinitum formaliter apprehenderetur, sed infinitas tantum concomitaretur, non plus quietaret potentiam apprehensivam, quam aliud intelligibile (accidit enim sibi infinitas, ut comparatur ad potentiam illam) ; sicut non plus quietaret visum triangulus ut albus quam ut niger, si triangulus solum inquantum triangulus comparetur ad potentiam illam, et non apprehendatur per se illud concomitans. Similiter essentia non quietat, nisi ut est essentia visa existens in tribus suppositis ; hoc autem non convenit sibi, nisi ratione infinitatis ; ergo, etc.
Et tunc (g) ad illas duas probationes in contrarium. Ad primam dico, quod etsi objectum distinctum specie concludat distinctionem actus specie, non quidem formaliter, quia objectum non est forma alicujus actus, sed causaliter, quia causa essentialiter prior necessario requisita inquantum distincta, concludit distinctionem in causato ; non tamen unitas objecti specifica concludit unitatem actus specifice, quia idem objectum est objectum omnis intellectus beati, et etiam omnis voluntatis beatae, nec tamen volitio est ejusdem speciei cum intellectione ; possunt enim isti actus formaliter distingui, licet non habeant objecta formaliter distincta, et possunt etiam distingui causaliter aliunde quam ab objectis, quia ab ipsis potentiis tanquam a causis suis essentialibus ; et ita dato, quod ab objecto indistincto secundum speciem haberent indistinctionem, tamen ab alia causa partiali distinguerentur specie.
Nec Philosophus (h) secundo de Anima, dicit quod actus habent utilitatem ab unitate objecti, sed distinctionem, et hoc nisi esset aliquod objectum ita adaequatum actui, quod excederet nec posset excedi, sicut est respectu actus sui forte ; sic non est in proposito. Exemplum hujus est in motu et termino, quia distinctio termini motus concludit distinctionem in motu, prout motus est forma fluens, si illa forma sit ejusdem rationis cum forma terminante motum ; sed idem non oportet unitatem termini motus concludere unitatem motus, quia ubi omnino idem potest acquiri diversis motibus secundum speciem, ut motu circulari et motu recto, qui sunt incomparabiles secundum Philosophum 7. Physic.
Ad secundam probationem dico, quod Augustinus de civit. lib. 12. cap. 18. dicit quod quidquid scientia comprehenditur, scientis cognitione finitur, quod non est intelligendum, quod absolute finiatur, quia tunc Deus non comprehenderet se, sed finitur cognoscenti, quia respectu ejus se habet, ac si esset finitum ; videtur enim solus ille intellectus comprehendere aliquod intelligibile, cujus tanta est perfectio in intellectualitate, quanta est perfectio vel intelligibilitas intelligibilis, et ideo ibi est commensuratio et adaequatio ;
et propter hoc neutrum est respectu alterius excedens, et ita utrumque quasi finitum est alteri, quia simpliciter adaequatum, sicut propter aequalitatem personarum divinarum posset dici una persona finita alteri, quia non excedens eam, et tamen simpliciter non est finita. Quia ergo nullus intellectus creatus potest habere tantam intellectualitatem, neque in actu primo, neque in actu secundo, quanta est intelligibilitas Dei, ut objecti, imo in infinitum excedit, ideo nullus talis intellectus creatus, etsi videat quodcumque visibile ex parte Dei, potest ipsum comprehendere, quia non est commensuratio hinc inde.
Ad tertium dico, quod lumen requiritur, sed non aliud lumen ab ipso objecto, quando objectum supplet sufficienter vicem luminis ; quod enim in intellectione naturali lumen sit aliud ab objecto, hoc est ex imperfectione objecti. Unde in talibus similibus ex pluralitate in imperfectis, non tenet similitudo ad concludendum in perfectis, quia quae sunt dispersa in inferioribus, quandoque sunt unita in superioribus, et maxime in supremo.
Ad quartum potest responderi per idem, quia similitudo non tenet de actu naturali et supernaturali. Potest tamen (k) aliter dici, videlicet quod actus perfectissimus cognitionis potest elici a potentia sine habitu praecedente ; potest enim intellectus perfectissime cognoscere quidditates et terminos ante omnem actum intellectus complexum, et eos componere ad invicem, et ex rationibus eorum concludere veritatem complexionis principii, quia secundum Philosophum primo Posteriorum, principia cognoscimus inquantum terminos cognoscimus ; ergo perfectissime assentitur principio ex terminis ejus ante omnem habitum genitum, licet talem assensum sequatur habitus ille, et habitus est aliquo modo necessarius ad perfectionem naturae nostrae, quia in nobis non posset manere notitia principii aliquo modo, cessante illo actu, nisi maneret ille habitus principii, et ita post intellectionem principii esset aliquis adeo in potentia essentiali ad intellectionem, sicut prius. Similiter potest dici de scientia conclusionis, quae est ex principiis intellectis et conclusione illata ex eis per syllogismum perfectum, qui ex se est evidens, per illam definitionem syllogismi perfecti primo Priorum: qui scilicet nullius eget ut appareat necessitas ejus, hoc est, ut sit evidenter necessarius ex notitia principiorum, et evidentia illationis, necessario assentitur conclusioni, ita quod primum circa ipsam conclusionem est ipsum scire, et ex hoc sequitur scientia, quae est habitus conclusionis, et ita non praesupponitur actui perfecto, sed sequitur.