Reminiscere. Hic petit peccatorum remissionem etc.. Hic duo facit. Primo ponit petitionem in generali. Secundo explicat eam in speciali, ibi, delicta.
In generali autem petit misericordiam. Hic proprie respicit miseriam. Maxima miseria est culpa.
Miseria autem felicitati opponitur, quae consistit principaliter in actu virtutis perfectae. Secundo in bonis exterioribus. Ergo miseria consistit principaliter in actu peccati. Secundo in detrimentis et exterioribus rebus: Prov. 14: miseros facit populos peccatum. Et ideo petit misericordiam contra peccata. In hac ergo misericordia sunt duo: scilicet usus sive effectus misericordiae, qui vocatur miseratio. Secundum est ipsa misericordia, quae vocatur misericordia secundum quod est virtus.
Quando igitur deus miseretur actu, tunc dicitur misericors; sed videtur oblivisci quando actu non miseretur; unde dicit, reminiscere miserationum tuarum: Ps. 76: aut obliviscetur misereri deus? tamen hoc ipso quod differt misereri, facit propter bona nostra, licet secundum opinionem hominum videatur oblitus, quando non miseretur actu; quasi dicat, reminiscere, ne apud iniquos videaris oblitus. Et misericordiarum. Hoc dicit propter multos effectus misericordiae divinae ad humanam naturam: quae a saeculo sunt, idest ab initio creaturae: Luc. 1: misericordia ejus a progenie etc..